CAPUT 12

Et vineae inquit florentes odorem dederunt (Cant. II). Non ergo omnimodo relicti sumus, et nos spem habemus, et currimus donec perveniamus. Vineae enim florentes odorem dederunt. Spes nobis data est futurae ebrietatis, et ipsa spes suam interim habet refectionem, ut possimus sustinere, ne deficiamus in via. Nam vineae florentes odorem dederunt. In flore spes, in odore refectio, et ideo vineae florentes odorem dederunt. Et currimus, et sequimur, et festinamus inebriari, et cum pervenerimus, jam vineae maturae erunt et vina torculata, et introibimus in cellam vinariam, et tunc deinceps de odore vinearum florentium nulla fiet retardatio. Nam haec omnia interim nunc ad inchoationem sunt et ad promissionem, et cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). Modo ergo vineae florentes odorem dederunt. Res mira, ibi maturae sunt, et incipiunt hic pro modo nostro velut flores habere nondum maturos botros. Nec nobis ideo tardandum est si modo florent vineae, quasi tempus vindemiarum praeveniamus, si curramus et ideo sensim ambulare velimus, quoniam multum adhuc supersit a flore usque ad botros maturos. Non sunt vineae illae sicut quas novimus, caeterae vineae istae. In te enim est quando maturescant. Nam tibi florere incipiunt, et tibi maturescunt. Sibi enim semper maturae sunt; et tibi maturae esse incipiunt, cum tu eis coeperis esse maturus. Si tardant, propter te tardant. Nam sibi festinant quantum vis. Idcirco ne timeas, sed festina tu. Et si jam odorem percepisti florentium, propera fructum carpere maturum. Audisti enim quid sponsae dictum est. Quod enim illi dictum est, tibi dictum est; si tamen tu fueris ut unus de sponsi amicis, vel una de sponsae adolescentulis. Omnes enim isti ad unum invitantur convivium: nec poterit vel ut sponsus sine amicis convivari, vel ut sponsa sine adolescentulis suis. Audi ergo tibi quod dictum est illi, quia quod dictum est illi, cum illa dictum est itidem tibi: Surge, inquit, propera, amica mea, quia hiems transiit, imber abiit et recessit: et jam flores apparuerunt in terra nostra. Vineae florentes odorem dederunt.