|
Et novissime adjunxit, quasi unicum aliquid et singulare commendans: Vox
turturis audita est in terra nostra (Cant. II). Quid nunc dicere
poterimus nos de voce turturis? Et tamen ne forte in mentem veniat, vel
super cor ascendat, quia turtur gemitum habet pro cantu, planctum hic
significari, non canticum: non ista modo recipimus in nostris gaudiis.
Nam vox turturis amori canit et dilectioni, et habet singularem
dilectionem turtur cui canit, vel praesenti gaudium, vel absenti
affectum. Igitur vox turturis tota de amore, et non novit aliud praeter
amorem turtur. Et illi singularis amor est qui soli non adjungit
alterum; et aeternus, qui nec primo secundum. Ergo vox turturis amori
cantat, et amoris canticum est vox turturis. Et ardent corda ad vocem
turturis, et vox turturi audita est. Quae est ergo vox turturis, de qua
dicitur: Et vox turturis audita est? Et quid sonat vox turturis?
Significationem habet vox turturis? quid dicit? Unum est, quod sonat vox
turturis; et semper illud sonat, et resonat, et non fastidit unquam.
Nunquam turtur vocem suam variat, nunquam canticum suum mutat; semper
idem canit, quia semper idem diligit. Ergo vox turturis audita est in
terra nostra. O vox turturis, quam dulcis es! Et quis dignus erit audire
vocem turturis? In solitudine canit turtur, et semper turtur solitudinem
diligit, quia singularem dilectionem quaerit. Non audietur in plateis
vox ejus, neque foris clamorem suum proferet. Intus resonat, intrinsecus
canit; et non possunt audire turturem, nisi qui intus sunt. Qui elongant
in solitudine, qui secretum inhabitant, qui in silentio requiescunt,
isti sunt, qui vocem turturis audiunt. In horrore visionis nocturnae,
quando sopor solet occupare homines, tunc aperit corda virorum, et vocem
ejus audiunt. Ibi verbum absconditum et secretum revelat amicis, et ipsi
venas susurri ejus percipiunt, et secretum suum custodiunt, et ipse
ablactat et educit in solitudine sponsam, et dulcibus alloquiis vocat,
et monet, ut egrediatur, ut ibi loquatur ad cor ejus, et det illi
intelligere charitatem.
|
|