CAPUT 1

Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Verba ista, charissimi, nobis omnibus nota sunt, et magna cum dulcedine omnibus notificata sunt: quae et propriam habent qua delectant dulcedinem, et ex ejus cui cantantur dulcedine ampliorem capiunt suavitatem. Ipsa enim tota dulcis est et tota suavis, unice pulchra et singulariter speciosa. Propter hoc tam speciosae virginis praeconium pulchrum esse necesse est, in quo laudatur dilectae pulchritudo, et commendatur pulchrae dilectio. Ipse sponsus virginis, ipse praeconium dicit virginitatis, a quo laudari tanto majus est, quanto eum in laude cujusquam falli minus quam possibile est. Auctor pulchritudinis, et judex veritatis, ipse speciem commendat et approbat charitatem. Ipse se amare fatetur, quam fecit amabilem, et amari se gloriatur ab ea cui dedit dilectionem. O res mira! Ipse filius matris et sponsus virginis, integritatis auctor et fructus fecunditatis. Ipse dilectam laudat, speciosam commendat, amicam invitat. Tota pulchra es, amica mea. O admirabilis amator! o singularis doctor! Quid dicis? Ipsa est genitrix tua, ipsa amica tua. Et quomodo amica tua? Num genitricem ipsam credimus tuam amicam? aut quomodo? Certe amica est tua, et genitrix tua. Amica tua quod intacta, genitrix tua quod fecunda. Tu siquidem integritatis filius, et fecunditatis amicus, matrem habes virginem, et amicam, prole laetantem. Prius te genuit amica tua, mater et virgo Maria. Postea de te genita est amica tua, mater et virgo Ecclesia. In carnem veniens factus es filius sponsae tuae matris et virginis corpore. In carne moriens factus es genitor sponsae tuae, virginis fide. Nascendo de sponsa tua accepisti substantiam infirmitatis, moriendo sponsae tuae dedisti sacramenta incorruptionis: utrobique dilector mirabilis, utrobique amator singularis. Sponsam tuam dilexisti, ut in ea nascereris, et sponsam tuam dilexisti, ut pro ea morereris. Et una est sponsa tua, una est amica tua, una est columba tua, perfecta tua; una est matri suae, una electa genitrici suae (Cant. VI). Voca ergo sponsam tuam, invita amicam tuam. Voca formosus pulchram, speciosus decoram, dilectus unicam. Lauda pulchritudinem ejus, ne pertimescat ad pulchrum accedere; dic formositatem ejus, ne se trepidet formosissimo sociare; dic qualiter prior ad eam venisti, diligens et dilectionem quaerens, ut ipsa ad te venire properet diligens et dilectionem reddens. Dic ergo, dilector, dic dilectae tuae speciem suam, dic dilectionem tuam, ut dilecta diligentem diligat, ut concupiscat amplius diligi, et properet citius sociari. Dic ergo, dic: Tota pulchra es, amica mea. Quid ergo speciosa dubitas? Quid cunctaris?