CAPUT 2

Ostende faciem tuam (Cant. II). Egredere, ut speciosum videas, et videaris speciosa. Quid moras nectis? desideras pulchrum videre; sed forte pavescis vel in modico non pulchra videri, et ideo forte exire metuis, manifestari trepidas, praesentari erubescis. Tolle timorem, aufer formidinem. Ego, inquit dilectus, te video, qui voco te: praesentem habeo, qui te invito ut venias. Non enim te voco, ut incipiam videre te, sed ut me tibi manifeste videndum praebeam. Ergo ne timeas, vel mihi vocanti crede de te, quia nequaquam vocarem, si praeparatam non cernerem, si minus dignam viderem. Mundam voco, sinceram invito, totam pulchram desidero: Tota pulchra es, amica mea! O qualis societas. Totus pulcher totam pulchram sibi sociat. Tota pulchra es, amica mea. Ego totus pulcher, et tu tota pulchra. Ego per naturam, et tu per gratiam. Ego totus pulcher, quia omne quod pulchrum est in me est. Tu tota pulchra, quia nihil, quod turpe est, in te est. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Tota pulchra res. Pulchra in corpore, pulchra in mente. In corpore pulchram te facit integritas virginitatis, in mente pulchram exhibet virtus humilitatis. Tota ergo pulchra es, corpore nivea, mente sincera. Tota pulchra es: nihil enim in te pulchritudo reliquit quod non possideat; totum decor obtinet, formositas tenet, regit honestas. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. O virginitas humilis et humilitas virginalis! quomodo in unum convenistis? quomodo in una societate estis, ut tale ac tantum miraculum efficeretis? Quid fecistis? Sic sublimastis humilem, sic fecundastis virginem, ut virgo pariat Dei Filium, et humilis habeat sponsum Deum. Nec alia talem decebat, nec alius talis tali inveniri poterat. O digna digni, formosa pulchri, munda incorrupti, excelsa Altissimi, mater Dei, sponsa Regis aeterni! Quam pulchra es, et quam suavis es, quam scrutator renum probat, quam inspector cordium laudat, quam diligit auctor pulchritudinis, cui testimonium perhibet magister veritatis. Ausculta ergo vocem ejus, inclina aurem tuam ad verba illius. Ipse est qui loquitur, ipse est qui auditur, ipse te invitat, ipse te audire desiderat, ipse dicit: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Exalta et jucundare, gaude incomparabiliter, laetare singulariter. Responde gratulabunda vocanti, propera venire, festina occurrere, accipere regnum sponsi, possidere haereditatem filii. Ne ultra desiderium amantis differas, ne dilatione exspectantem et cupientem affligas. Attende qua suavitate invitat te, et intelliges qua charitate exspectat te.