|
Tunc postquam dixerat nullam in ea maculam inveniri, mundam et sinceram
et ab omni, quod displicere poterat, alienam, ne forte adhuc ista laus
minus animaret timidam, minus accenderet verecundam, adjecit insuper et
prosecutus est, ostendens non solum immunem et liberam esse a malo, sed
inneffabilibus bonis plenam, et omnium perfectione virtutum refertam,
dicens: O formosa mea! o dilecta mea! o columba mea! Amica mea gratanter
amplector, jucunde intueor, quod nullam in te maculam video, quod totam
te pulchram aspicio, sed multo amplius ineffabiliter me delectat, quod
totam te dulcedine plenam invenio. Favus distillans labia tua, mel et
lac sub lingua tua, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
(Cant. IV). Labia tua, lingua tua, unguenta tua, omnia dulcia, omnia
suavia, omnia laude digna. Labia tua, lingua tua, unguenta tua. Tria
commendantur, labia, lingua, unguenta. In labiis osculum, in lingua
alloquium, in unguentis odor atque fragantia Tota ergo Trinitas venit ad
Virginem. Susceperat enim in labiis ab ore Patris osculum. Susceperat in
lingua Patris verbum. Susceperat in unguentis, Patris et verbi Spiritum.
Inde labia tua, lingua tua, unguenta tua. Favus distillans labia tua,
mel et lac sub lingua tua, et odor unguentorum tuorum super omnia
aromata. Favus distillans labia tua. Et plenitudinem, et suavitatem
habent labia tua. Ideo favus distillans labia tua: nam pressa emittunt
dulcedinem. Propterea ergo favus distillans labia tua. Omnia ad
similitudinem dicta sunt: favus distillans labia tua. Favus mel et ceram
habet. Mel divinitas est, cera humanitas. Favus Verbum caro factum est
in Virgine: ergo favus distillans labia tua. In te divina et humana
natura soluta veteri discordia ad perfectam plenitudinem, et aeternam
unionem pacis osculo conjunctae. In te divinitas humanitati se infudit.
Unde vera humanitate, et perfecta divinitate a te Deus et homo Christus
exivit. Ergo, favus distillans labia tua. Ego, inquit, novi quod
praedico: expertus sum, quod laudo. Favus distillans labia tua. Ego
devinctus tibi charitate osculo oris mei labia tua pressi, simulque
dulcedinem infudi, et a dulci dulcedinem expressi. Valde enim expressi,
et valde impressi, quia plene infudi, et perfecte sociavi. Valde ergo
impressi dulcedinem, et vere expressi suavitatem, quando meum tuo in te
sociavi, et per tuum a te cum meo pariter et tuo exivi. Mea divinitas
mel erat, et tua humanitas cera erat, et inde meipsum favum feci, et
factus sum. Et ecce favus distillans labia tua. Quod enim impressum est
in te, assumptum est de te, et ipsum factura est dulcedine plenum in me.
Modo ergo sum quod sum, et sum quod factus sum. Quod factus sum, modo
sum: quod autem sum, semper sum, tamen utrumque vere sum, et quod factus
sum, et quod sum; alterum ex te, alterum ante te. Favus distillans labia
tua. O quam dulcis et suavis es! quae sola digna eras, ut supernae
dulcedinis osculum, in tuo conceptu susciperes, et totius mundi
suavitatem in partu stillares.
|
|