CAPUT 4

Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Quid est mel et lac sub lingua tua? Hoc est Verbum Patris sub carne tua. Quare ergo sub lingua tua? Quia Verbum, ideo sub lingua. Mel et lac sub lingua tua. Non supra linguam, sed sub lingua, quia Verbum absconditum est, et ideo mel et lac sub lingua tua. Mel et lac sub lingua tua. Sub lingua tua, sub carne tua. Sub lingua tua, quia verbum: sub lingua tua, quia absconditum. Mel et lac, Deus et homo. Mel divinitas, lac humanitas. Mel de rore coeli venit, quia divina natura supra omnia est. Lac de carne exprimitur, quia humanitas deorsum assumpta est. De carne caro. Ideo lac, non caro sub lingua tua, quia lac de carne, non caro; sed de carne caro, et tantum caro: non prima caro, sed de prima carne secunda caro: de carne veteri nova caro, de carne purganda hostia caro. Ideo mel et lac sub lingua tua, quia in tua carne Deus homo, et sub tua carne Deus et homo unus Jesus Christus. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Nam ipse dicit: Spiritus meus super mel dulcis (Eccli. XXIV). Ipse in te singulariter requievit, quae prae caeteris omnibus gratia plena mater facta est Filii, et templum Spiritus sancti. Propterea unguentorum tuorum odor super omnia aromata, quia omnem gratiam vincit tua sublimitas, omnem perfectionem superat tua dignitas. Tu singulariter electa, tu ineffabiliter sublimata, nulla tibi in gratia similis esse potuit, per quam gratia venit super omnes filios hominum. Ave, inquit, gratia plena. Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I). Ergo super omnem gratiam, gratia tua; super omne meritum, excellentia tua, eminentior cunctis, sanctior universis. Nemo ut tu gratia plenus fuit, quae sola sine exemplo mater virgo genuisti, castitatis lilium servasti cum fructu fecunditatis. Ergo Spiritus sanctus in tua humilitate singulariter requievit, qui in tua virginitate miraculum nulli comparabile fecit. Idcirco odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Tu ad jucunditatem unguenta accepisti, unguenta ad speciem, unguenta ad odorem. Antiqua illa Maria nominis tantum, non leprae te reliquit haeredem, quae nec maculam, nec rugam habuisti, quam unguenta tergerent: sed unguenta accepisti, ut speciem et formam tuam gratius commendarent. Ergo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Alii unguuntur ad curationem, alii unguuntur ad stabilitatem, omnes unguenta ad necessitatem accipimus. Tu, filia delicata, et omni gratia plena, charissima in deliciis tuis uncta es ad gloriam decoris tui, et in signum dilectionis. Unctum paritura, et tu quoque uncta es, ut ipsum in te unguentum prius excellenter effunderet, quod postmodum in utero tuo, singulariter acciperet. Ipse etiam supra te, prae cunctis participibus suis accepit plenitudinem, tu post ipsum prae cunctis suavitatem. Propterea igitur odor unguentorum tuorum super omnia aromata.