CAPUT 5

Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II). O mira decentia! tali talia praeparantur. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Si talis est, et in tantum laudata est, cui hoc non poterat satis esse ad commendationem; sed restabat edicere et hoc, ut sciret ad quam patriam vocaretur, et a quo exsilio educeretur. Propterea utrumque commemoratum est, et totum ordine factum est dilectae pulchritudo, triste exsilium, et dulcis patria. Solida laus est quae a semetipsa initium capit. Sua etenim quemque verius commendant. Ideo primum laudatur ipsa, deinde laudantur, et quae ejus sunt, et totum hoc ad incitamentum amoris fit. Adversa quoque commemorantur, ut ardentis desiderium ad effectum festinet, et properet inde exire, ubi tristitia sedet, ubi luctus commoratur, et miseria regnat. Hoc totum exsilium est. Deinde patriam suam laudat, et dicit quae gaudia, quae deliciae, quantae jucunditates et amoenitates ibi sunt. Et in his omnibus, flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt, vox turturis audita est in terra nostra. Amoris plena sunt omnia, et omnia amorem resonant: flores, odor, canticum. Nihil hic est quod animum non subeat, quod cor non penetret, et quod affectum non transligat. In ipso auditu inardescit mens, flagrat desiderium, et concupiscentias suas animus ipse non capit. Neque enim sine delectatione audiri potest quod tanta dulcedine plenum est. Et qui id sibi non audit sibi non diligit. Multos enim ad se convertit, quos non trahit post se, et qui omnes ad habendum diligunt, non omnes diligunt ad sequendum. Dilecta autem vocatur ut veniat, quoniam qui non venit, non pervenit. Et ideo narratur ut audiat, invitatur ut veniat, et veniens perveniat et apprehendat. Hiems, inquit, transiit; imber abiit et recessit. Hoc de exsilio est. De patria autem: Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt, vox turturis audita est in terra nostra. O anima misera, quae hoc diligis, et hoc non diligis! Quaecunque es, misera es, quae hoc diligis quod tam fugiendum est, quod et si non fugiatur, ipsum tamen permansurum non est. Si vero hoc non diligis quod tam diligendum est, vivens in temetipsa, mortua es, quia non vivit in te, sine quo tu vivere non potes. Ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra, vineae florentes odorem dederunt. Vox turturis audita est in terra. Nota sunt, quae referuntur, sed propter quae referuntur, nota non sunt. Rerum visibilium species, quas sensus hominis novit, et ipsae jucundae sunt, et suaves hominibus; ipsae ad similitudinem proponuntur, ut ex eis cogitet homo quae non novit, et omnia: quae in similitudine currunt, hiems transiit, imber abiit, et recessit.