CAPUT 6

En, anima, age quod vis; sive diligis, sive non diligis, mundus transit, et concupiscentia ejus. Transeunt omnia quae temporaliter diligis: ante te transit quod diligis, novissime transis quoque tu, ac pertransis ipsa quae diligis. Cur ergo diligatur quod transit, quod diligendum non erat, etiamsi transitorium non erat? Nam cum staret nocuit, cum pertransiret decepit. In altero crudele, in altero fallax. Audi ergo potius unde gaudeas, quia hiems transiit, imber abiit et recessit. Quid est hiems? Nonne vita mortalis hiems est, quam corruptionis suae torpor astringit, et ignorantiae caligo obnubilat? Ad agendum enim bonum pigra est, et ad perspiciendum nubila. Et ubi est imber? Nam gelu interius astringit, imber extrinsecus irruens dissolvit. Ergo imber est in iis, quae praeter ingenitam occupationem quotidie molesta ingruunt, quibus foris vita mortalis atteritur, cum dira intus mortalitatis necessitate astricta teneatur. Hiems ergo transiit, imber abiit, et recessit. O felix illa anima, quae audire habet: hiems transiit! Nam hiems semper quidem transit, sed non omnes digni sunt hoc audire, nisi quibus transit priusquam transeat, id est a quibus contemnitur, priusquam superetur. Istis enim hiems gravis est, et aestas in desiderio. Isti ergo merentur soli audire. hiems transiit, ut in ejus transitu, consolatione accepta, gaudeant, quia in ejus statu prius afflicti suspirabant. O felix hora, et tempus prae cunctis desiderabile! quando ille sponsus coelestis dilectam suam post longa desideria de mundi carcere egredientem obvius excipit, et blanda charam consolatione ad se invitat, dicens: Egredere cum jucunditate, electa inter filias, nec tibi durum videatur carnis corruptibilis indumentum morte deponere, quae et vivens sciris carnis corruptionem non amasse. Nihil trepides vel expavescas, evadis exsilium, de aerumna liberaris. Non erunt ultra dolor et gemitus, quoniam haec priora transierunt. Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit. Deinceps ergo corpus, quod corrumpitur, non aggravabit animam: nec terrena inhabitatio sensum deprimet multa cogitantem (Sap. IX). Haec est enim hiems, quae transit, cujus torpor gravis et gelu, triste austro spirante jam solvitur, et caligo tenebrosa, orto sole justitiae, dissipatur. Jam ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Propterea enim, quia transiit hiems, ideo imber abiit et recessit. Nam post carnis ergastulum, mundi evadis exsilium, nec mala adversitatis ultra jam metuis, quae lege mortalitatis soluta carnis corruptione non teneris. Ergo hiems transiit, imber abiit et recessit. Nisi in te fuisset mortalitas, nihil contra te valuisset adversitas, et idcirco cum morte carnis mortalitatis corruptionem exuis, totum deinceps mundum, et mundi mala adversantia secura contemnis. Et ideo quia hiems transiit, imber abiit et recessit. (Jamjam enim hiems transiit, imber abiit et recessit).