|
Flores apparuerunt, vineae autem florentes odorem dederunt, et vox
turturis audita est in terra nostra. Quid vult dicere, Flores
apparuerunt in terra nostra? Qui sunt flores isti, et quae sunt vineae?
et vox turturis, quae est? et terra ejus, ubi est? Ne forte contingat
nobis sicut Judaeis, qui dixerunt: Hunc nescimus unde sit (Joan. IX).
Nam si scimus unde sit novimus terram ejus, et scimus qui sunt flores
isti et quae sunt vineae, et qualis sit odor vinearum florentium.
Postremo et turturem novimus, et vocem ejus qualis sit. Omnia scimus, si
scimus unde sit. Et utinam non auditu solo sciamus unde sit, ne forte
famam tantum audierimus, et non sciamus veritatem. Hoc enim parum est
famam audisse de illo Hoc perditio potuit et mors, et de hoc solo
gloriantur. Non enim ultra eis conceditur. Ergo oportet ut non solum
fama, sed experientia de illo nos doceat. ut gustemus, et videamus
quoniam suavis est Dominus, et unctio ejus doceat nos de omnibus. Si
ergo unctio ejus in nobis est, scimus eum unde est, et scimus terram
ejus, et nunc poterimus prudenter solutionem reddere de floribus, et de
odore vinearum, et de voce turturis. Jam enim hiems transiit, et imber
abiit et recessit. Flores apparuerunt, vineae florentes odorem dederunt,
et vox turturis, audita in terra nostra. Post tristia laeta succedunt.
Ubi transit quod doluit, succedit quod delectat, flores apparuerunt in
terra nostra. Magna causa nobis imminet loqui de floribus et de vineis,
et de voce turturis. Nam de hieme, et imbribus, et tempestatibus, et
ventis multa novimus et satis evidenter dicta, nec opus est, ut modo
dicantur plura, quoniam in praesenti satis dicta sunt. Tamen interim
quantum ad contextum attinet lectionis, videntur haec dicta ad superiora
referri, ut hoc quod dicit flores apparuerunt, respondeat ad hoc quod
dixerat hiems transiit; hoc vero quod dicit vineae florentes odorem
dederunt, ad id quod dixerat imber abiit et recessit. Quia igitur hiems
transiit, flores apparuerunt; et quia imber abiit et recessit, vineae
florentes odorem dederunt. Hiems transiit, flores apparuerunt. Nam ubi
gelu brumae verno calore liquatum solvitur, continuo terra, radiis
tepentibus tacta, se ad partum aperit. Tunc et germina et flores
prodeunt, et induitur rursum tellus decore suo. Ergo hiems transiit, et
flores apparuerunt in terra. Nam quia imber abiit et recessit, continuo
vineae florentes odorem dederunt. Nam imbres inimici sunt floribus, et
vehementissimi imbres flores vinearum excutiunt, et ideo quia imber
abiit et recessit, vineae florentes odorem dederunt.
|
|