|
Haec praecepta quae subscripta sunt ideo regula appellantur, quia
videlicet in eis nobis recte vivendi norma exprimitur. Regula autem
dicitur, eo quod recte regat, vel quod recte doceat. Et quod nos dicimus
regulam, Graeci canonem appellant. Unde etiam Graeco nomine canonici, id
est regulares, appellati sunt hi qui in monasteriis constituti juxta
regularia praecepta sanctorum Patrum canonice atque apostolice vivunt,
quibus dicitur.
Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutis.
Ad haec nobis divina praecepta leguntur, quatenus lecta intelligantur et
impleantur. Metuenda illa sententia, qua dicitur: Servus qui scit
voluntatem domini sui et non facit, plagis vapulabit multis (Luc. XII).
Hinc Paulus ait: Non enim auditores legis, sed factores justificabuntur
(Rom. II). Audiamus ergo sacra praecepta pii domini, et memores simus
mandatorum ipsius ad faciendum ea. Quia sicut dicit beatus Jacobus: Si
quis in lege perfectae perspexerit libertatis, et permanserit in ea, non
auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo
erit (Jacob. I). Et Dominus in Evangelio: Beati qui audiunt verbum Dei
et custodiunt illud (Luc. XI). Igitur quae praecipiuntur nobis in
monasterio constitutis humiliter attendamus.
Primum propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in
domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo.
Primo nobis admonitio fit de unitate et concordia; et tali concordia
quae in Deo fit. Nam concordia ad faciendum peccatum mala est; concordia
vero ad faciendum bonum, et sectandam justitiam, et serviendum Deo bona
est. Hoc est propter quod in unum sumus congregati, scilicet ut in
servitio divino unum spiritum et unam animam omnes hain domo, et sit
nobis anima una et cor unum in Deo. Oportet enim si in unum congregati
sumus corporaliter, ut simul habitemus et spiritualiter. Non enim
prodest si nos continet una domus, et separat diversa voluntas. Plus
enim attendit Deus unitatem animi quam loci. Ecce in una domo sumus
plures homines, diversi mores, diversa corda, diversae animae. Haec
omnia debet conjungere in unum una intentio et unus amor in Deum.
Debemus ergo in hoc esse unius animi et unius voluntatis, ut serviamus
Deo et diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut
nos. Necessaria itaque est nobis virtus concordiae, quae sic haberi
potest si frater dum venit ad monasterium incipit se spoliare propria
voluntate, atque illum imitari, qui ait: Non veni facere voluntatem meam
(Joan. VI). Et iterum: Pater, non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth.
XXVI). Hoc est enim quod maxime adducit concordiam, si quisque non suam,
sed alterius veluntatem facere studeat in bono. Et hoc est magnae
humilitatis judicium. Inde generatur obedientia, crescit charitas, et
pax atque justitia, et Ecclesiae virtutes; quod si volo facere
voluntatem meam, et iste suam, fiunt divisiones, oriuntur lites, irae
quoque et rixae, quae sunt opera carnis. Et sicut ait Apostolus: Qui
talia agunt regnum Dei non consequentur (Galat. V). Sunt quidam in
congregatione beamus. Et ideo praecipit ut unanimes habitemus obstinati
in suo sensu, sapientes in oculis suis; nam, quod in animo conceperint,
hoc quasi ex ratione defendunt; nec se aliis, sed alios sibi applicari
contendunt. Et si viderint sibi non obtemperari, statim commoventur, et
perturbantur. Tales solent esse rebelles mandatis seniorum; plurimumque
in eis regnat passio inobedientiae et impatientiae. Isti non sunt idonei
ad concordiam. Nam, juxta Apostoli vocem, evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse
sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Magna quippe obscuritas cordis
est superbia, et valde stulta sapientia est, aliis se velle praeferre.
Quo contra idem Apostolus ait: Si quis videtur inter vos sapiens esse,
stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III). Stultus enim sapiens est, et
secundum Deum magna sapientia est omnibus se judicare inferiorem. Inde
scriptum est: Quanto major es, tanto te humilia in omnibus (Eccli. III).
Hinc Dominus discipulos suos inter quos contentio erat, quis eorum
videretur esse major, statim ad humilitatis concordiam revocat dicens:
Qui major est vestrum, erit ipse vester servus. Et ipse Filius hominis
non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare redemptionem
pro multis (Matth. XX). Ergo unanimes habitemus in domo. Bonum est enim
et jucundum Deo habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Nec tam placent
ei nostra jejunia, nostrae orationes, quam concordia. Ideo dicit in
Evangelio: Vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres
munus tuum (Matth. V). Ex quibus verbis patet quia qui concordiam non
habet, omnipotenti Deo sacrificium offerre non valet. Pensare ergo
debemus quanta sit apud Deum concordiae virtus, sine qua non placent
ipsa sacrificia quibus delentur peccata. Et sciendum est quia cum ad
conversionem venimus, contra diabolum certamen assumimus. Nihil est
autem, quod ipse tantum timeat, quantum charitatis unitatem. Nam si
distribuimus totum, quod habemus, propter Deum, hoc diabolus non timet,
quia ipse nihil possidet. Si jejunamus, hoc ipse non metuit, quia cibum
non sumit. Si vigilemus, inde non terretur, quia somno non utitur. Sed
si charitate conjungimur, inde vehementer expavescit, quia hoc tenemus
in terra, quod ipse in coelo contempsit servare. Hinc est quod sancta
Ecclesia terribilis esset ut castrorum acies ordinata describitur, quia
sicut hostes timent quando aciem castrorum bene ordinatam et conjunctam
ad bellum vident, ita nimirum diabolus expavescit, quando spirituales
viros virtutum armis accinctos in unitate concordiae vivere conspicit;
victusque vehementer dolet, cum eos per discordiam dividere, et
penetrare non valet. Hinc de Domino scriptum est: Factus est in pace
locus ejus (Psal. LXXV). Ibi confregit potentias, arcum, scutum,
gladium, et bellum. Ex quibus verbis patet, quod omnia diabolica arma
frangit concordia.
Et sit vobis anima una et cor unum in Deo.
Hae sunt primitiae spiritus, qua ex primordio nostrae conversionis
offerre omnipotenti Deo debemus, sicut ipsa Sapientia praecepit, dicens:
Fili, da mihi cor tuum (Prov. XXIII). Prius enim corde et voluntate
trahimur ad Deum. Ergo si corpore separamur a saeculo, corde et anima
jungamur Deo, ut possimus veraciter dicere: Mihi autem adhaerere Deo
bonum est. Nam qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (Psal. LXXII;
I Cor. VI). Adhaereamus ergo ei, ut simus fortes per ipsum, ut simus
unum in ipso, et beati cum ipso dicamus ei: Adhaesit anima mea post te
(Psal. LXII). Charitas separat nos a mundo, et ipsa nos conjungit Deo.
Sic erit nobis anima una, et unum cor in Deo, si ex toto corde, et ex
tota anima diligamus Deum. Deus enim charitas est, et qui manet in
charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Et quia charitas non
quaerit quae sua sunt, recte subjungitur:
Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia.
Non enim debemus aliquid habere proprium, aut quidquam dicere meum, sed
nostrum, ut dicatur nostra cappa, nostra tunica, nostra domus, et in
caeteris similiter. Omnia enim in communi debemus habere, et omnia
communi nomine appellare.
Sed in hoc pensandum est quanta differentia sit inter carnales fratres
et spirituales. Nam illi, quod commune est eis, dividunt: isti quod
divisum erat, in communi ponunt. Ibi quisque, quod suum est, quaerit:
isti non quae sua sunt, quaerunt, sed quae Jesu Christi. Plus ergo valet
ista propinquitas quam illa; quia illa deficit, ista crescit. Illa habet
divisionem, ista unitatem. Illa transit cum saeculo, ista permanet cum
futuro. Ad hoc enim simul modo in ista domo vivimus, ut postmodum in
coelesti regno maneamus. Filii Dei sumus, ait Apostolus, sed nondum
apparuit quid erimus. Sciemus autem cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III); et Paulus: Non habemus
hic manentem civitatem, sed futuram requirimus (Hebr. XIII). Ergo non
debemus habere propria, sed sint nobis omnia communia. Partes sibi
faciunt homines in hoc saeculo: alius argentum et aurum; alii domos et
familias: alius nomen grande, potentiam et gloriam; iste hoc: alius
aliud, diversi diverso modo. Pars vero piorum est ipse Deus. Et nos si
volumus habere talem partem, talem haereditatem ut est Dominus, tales
nos oportet exhibere, ut digni simus eum possidere et possideri ab ipso.
Ergo si volumus in haereditatem possidere Deum, nihil debemus habere
extra Deum. Nam nimis est avarus cui non sufficit Deus. Quia si quidpiam
aliquid quaerimus verbi gratia aurum, argentum, possessiones, cum istis
partibus pars fieri Dominus dedignatur. Verba sunt Hier.: Ego, inquit,
non accipio haereditatem inter caeteras tribus; sed quasi sacerdos et
levita vive decimis; et altari serviens, altaris oblatione sustentor:
habens victum et vestitum, his contentus ero.---Beati enim pauperes
spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Et quia quandiu
hic vivimus, corporali necessitate indigemus, recte subjungitur.
Et distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et
vestimentum.
Sic enim Dominus voluit ordinari Ecclesias suas, ut alii vacarent
spiritualibus, alii eis temporalia ministrarent. Et ideo alios voluit
esse praepositos, alios subditos. Praepositorum officium est subditis
corporalia ministrare. Subditorum ministerium est spiritualibus studiis
insistere: lectioni, orationi, contemplationi vacare, in psalmis, hymnis
et canticis spiritualibus coelesti Domino deservire. Tanto ergo opus est
ut circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat.
Constitutum est a Domino, ut qui altari serviunt, de altari vivant:
Dignus est operarius, sicut ipse ait, mercede sua (Luc. X). Et ideo si
vivimus de annona Christi, et justum est ut laboremus in servitio
Christi: et tunc digne mercedem accipimus, si prius boni operarii
fuerimus. Dicit enim apostolus Paulus: Qui non vult operari, non
manducet (II Thess. V). Quia si non laboramus et manducamus, tanto
majoris criminis efficimur rei, quanto Dei beneficia suscipimus indigni.
Oportet ergo ut serviamus ei a quo pascimur, si sine periculo animae
volumus sumere hoc quod distribuitur, et tanto plus debemus esse
solliciti in bono opere, quanto ea percipimus sine magno labore. Nam
quid mirum, si hi, qui temporalibus occupantur, minus studiose et
religiose vivunt, si frequenter in cogitationibus et sermonibus atque
actionibus suis offendunt? Usus enim saeculi hominem ad peccatum etiam
quandoque invitum trahit. Hi vero quibus et cura mundi, et occasio
peccandi deest, quanto minus religiose vivunt, tanto magis supernum
judicem offendunt: nec sine gravi periculo animae etiam in minimis
negligentiis offendunt. Pensemus ergo ad quid nobis victus, et
tegumentum tribuitur: ut sit totum desiderium nostrum, primum quaerere
regnum Dei et justitiam ejus, propter quod haec omnia adjiciuntur nobis
(Matth. VI). Qualiter autem distribuendum sit, ostenditur cum
subinfertur.
Non aequaliter omnibus distribuatur, quia non aequaliter valetis omnes,
sed potius unicuique prout cuique opus fuerit.
Et hoc auctoritate apostolica roborat, dicens:
Sic enim legitis in Actibus apostolorum, quia erant illis omnia
communia, et distribuebatur unicuique sicut unicuique opus erat (Act.
IV).
Hoc non est ita intelligendum, ut unicuique quod opus erat, sic
abundanter distribueretur quod non haberent indigentiam. Cum enim
scriptum sit, quod inter eos nullus egens erat (Act. IV), scriptum etiam
legimus esse de ipsis apostolis, quod serviebant Deo in fame et siti, in
frigore et nuditate (II Cor. XI). Ex quibus verbis colligendum est quod
multi corpore indigent, non animo. Sed qui semetipsos abnegant propter
Christum, animi virtute ipsam superant naturam. Dei namque dilectio quae
fortis est ut mors, non solum illicita desideria, verum etiam ipsos
corporales et naturales exstinguit affectus. In primitiva quippe
Ecclesia tanta erat gratiae spiritualis abundantia, ut non solum modico
contenti essent sed hoc ipsum quod nihil habebant, pro summis deliciis
deputarent. Unde Apostolus ait Nihil habentes et omnia possidentes (II
Cor. VI). Hinc etiam quidam vir sanctus ait: Sufficiebat nobis paupertas
nostra, ut divitiae computarentur (Tob. V). Item ait Apostolus: Magnus,
inquit, quaestus est pietas cum sufficientia; habentes, inquit, victum
et vestitum his contenti simus (I Tim. VI). In hujusmodi ergo non
debemus attendere voluntatem carnis, sed valetudinem naturae. Plus enim
appetit carnalis voluntas quam necessitas. Quamobrem in eo quod dicitur,
quod unicuique quod opus est tribuatur, iste modus servandus est
quatenus sic nutriatur caro ut serviat, et iterum sic reprimatur ut non
superbiat; sic servetur necessitas naturae, ut abscindatur superfluitas
concupiscentiae.
Qui autem aliquid habebant in saeculo quando ingressi fuerint
monasterium, libenter velint illud esse commune.
Hoc fecerunt primitivae Ecclesiae fratres. Dignum enim eis videbatur, ut
qui communem habebant gratiam, communem haberent et substantiam; et
quibus unus erat spiritus, unus esset et sumptus. Bene autem additum est
hoc verbum libenter, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX).
Libenter debemus terrena dare, ut possimus coelestia comparare. Regnum
enim coelorum tantum valet, quantum habes. Nihil vilius cum emitur,
nihil charius cum possidetur. Duo sunt quae relinqui oportet propter
Deum, facultatem scilicet possidendi, et voluntatem habendi: Hinc est
quod Dominus ait in Evangelio: Qui non renuntiat omnibus quae possidet,
non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Et iterum. Qui vult venire
post me, abneget semetipsum (Luc. IX). Illud pertinet ad substantiam,
hoc ad voluntatem. Non enim sufficit exteriorem relinquere substantiam,
nisi interiorem abscindamus concupiscentiam. Unde et subditur:
Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris
habere potuerunt.
Etiam illi qui nihil habebant foris, habent intus quod relinquere
possunt propter Deum scilicet voluntatem habendi. Unde scriptum est: Non
concupisces (Exod. XX). Plus enim attendit affectum Deus quam censum.
Hinc per Sapientem dicitur: Fili, da mihi cor tuum (Prov. XXIII). Quod
fieri non potest nisi prius carnalis appetitus resecetur. Primum ergo
jubemur habita deserere; deinde terrena non quaerere, ut postea liberius
ad coelestia possimus anhelare. Et ne videretur pauperibus saeculi qui
convertuntur, necessaria non debere ministrari, quia nihil in monasterio
quaerere praecipiuntur, subjunctum est:
Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas
eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire.
Sive enim divites sint, sive pauperes, sive nobiles, sive ignobiles:
quicunque accedunt ad servitium Christi; justum est ut vivant de annona
Christi. Dignus est enim operarius mercede sua (I Tim. V).
Tamen non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et
tegumentum, quale foris invenire non potuerunt.
Multi enim ad conversionem veniunt non tam propter animae salutem, quam
propter corporis necessitatem; qui non Deum colunt, sed ventrem suum, de
quibus ait Apostolus. Quorum Deus venter est (Philipp. III). Talibus
Dominus dicit in Evangelio: Amen dico vobis, quaeritis me non quia
vidistis signa, sed, quia manducastis ex panibus meis (Joan. VI). Horum
talium tota est intentio atque felicitas ut bene pascantur, bene
vestiantur, et bene sit eis temporaliter. Et quia terrena appetunt,
coelestibus privantur. Receperunt enim, sicut Dominus ait, mercedem suam
(Matth. VI). Unde summopere cavendum est, ne temporalibus adhaereamus
bonis. Ideo Psalmista nos admonet, dicens: Divitiae si affluant, nolite
cor apponere (Psal. LXI). Terrena quidem nobis in usu esse debent,
coelestia autem in desiderio. Est enim quaedam admirabilis et magna
multitudo dulcedinis Dei quam habet in se, de qua dictum est: Quia
oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II). Unde scriptum est:
Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI). Illa ergo satietas debet
esse nostra felicitas.
|
|