CAPUT X. DE VENIA POSTULANDA ET OFFENSA REMITTENDA.

Quicunque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laeserit, meminerit satisfactione quam primum curare quod fecit, et ille qui laesus est sine disceptatione dimittere.

Graviter offendit, qui convicio vel maledicto aliquem laedit. Apostolus ait: Maledici regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Et Dominus in Evangelio: Qui dixerit fratri suo fatue: reus erit gehennae ignis (Matth. V). Debet ergo sicut graviter deliquit, graviter poenitere, atque ab eo quem laesit toto corde, tota humilitate veniam postulare; et ille qui laesus est sine disceptatione dimittere. Isidorus: Qui fratrem suam tardius reconciliat, Deum sibi tardius placat. Frustra enim sibi Deum reconciliari atque propitiari quaerit, qui cito placare suum proximum negligit. Sed sunt quidam qui de suis meritis confidentes pigre in se delinquentibus veniam praestant; sed nihil proficit esse illaesum qui non est paratus ad veniam, dum potius haec magna sit culpa quando tardius laxantur fraterna delicta. Veritate testante didicimus quia servus, qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit; sed quia conservo suo centum denarios sibi debenti debitum non dimisit, et hic est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum (Matth. XVIII). Ex quibus verbis constat quia si hoc quod in nobis delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursum exigitur quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

Si autem invicem se laeserint; invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis.

Quotidie dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI), quod si debitoribus nostris, id est eis qui in nos peccant nos dimittimus, cum dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, ipsa nostra oratione inculpamur, et Deum adversum nos ad iracundiam incitamus, et ipsi super nos inducimus maledictionem potius quam benedictionem. Sicque fit ut oratio quae debebat nobis esse salubris, sit noxia, et peccata nostra quae debuimus minuere, orando augeamus. De quotidianis autem levibus brevibusque peccatis sine quibus haec vita non ducitur quotidiana oratio fidelium satisfaciet. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in coelis (ibid.), qui jam tali Patri regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto. Delet omnino haec oratio minima quotidianaque peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed poenitendo in melius mutata discedit. Sed quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra (quoniam non desunt quae dimittantur), ita veraciter dicatur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Idem fiat quod dicitur; quia et ipsa eleemosyna est veniam petenti homini ignoscere. Multa quidem genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus adjuvamur ut dimittantur nobis peccata nostra. Sed ea nihil est majus qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. Minus magnum est erga eum benevolum esse sive etiam beneficum qui tibi nihil mali fecerit, illud multo grandius et magnificentissimae bonitatis est ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult semper bonum velis, facias quoque quod possis audire dicentem Jesum: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur (Matth. V). Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei quo se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum orando Deum et secum agendo luctandoque perducere; tamen quia hoc magnum bonum tantae multitudinis non est quantum nos creamus exaudiri cum in oratione dicitur: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, procul dubio sponsionis hujus verba implentur si homo qui nondum ita proficit ut etiam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit, ex corde, quia etiam sibi roganti utique vult dimitti cum orat et dicit: Dimitte nobis sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est sic dimitte nobis rogantibus debita nostra, sicut nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris. Jam vero qui eum in quem peccavit hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non est adeo deputandus inimicus, ut eum sic diligere sit difficile, ut difficile erat cum inimicitias exercebat. Quisquis autem roganti et peccata sua poenitenti ex corde non dimittit, nullo modo existimet a Domino peccata sua dimitti, quoniam mentiri Veritas non potest, quae ait: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis et Pater vester coelestis delicta vestra (Matth. VI).

Melior est autem qui, quamvis ira saepe tentetur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam, quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam tardius inclinatur.

Nonnullos ira citius ascendit et facilius deserit, nonnullos vero tarde commovet, sed diutius tenet. Alius autem (quod nequius est) et citius iracundiae flammas accipit et tardius deponit. Nonnulli vero has et tardius suscipiunt et citius amittunt. In quibus nimirum liquido lector agnoscit quia ad tranquillitatis bonum ultimus plus quam primus accedit, et in malo secundum tertius superat. Quanta sit ergo iracundiae culpa pensemus, per quam dum mansuetudo amittitur, similitudo supernae imaginis vitiatur. Per iram justitiam relinquitur, sicut scriptum est: Ira viri justitiam non operatur (Jac. I). Per iram gratia vitae socialis amittitur, sicut scriptum: Noli esse assiduus cum homine iracundo, ne forte discas semitas ejus et sumas scandalum animae (Prov. XXII). Nam qui se humana ratione non temperat, necesse est ut bestialiter solus vivat. Aliquando autem ira manus non exerit, sed in maledictionis jacula linguam vertit. Nonnunquam vero dum accensus animus a consueta locutione restringitur, per accessum temporis penitus a proximi dilectione separatur, et acriores stimuli ad mentem veniunt, causaeque quae gravius exasperent oriuntur, atque in irati oculo festuca in trabem vertitur, dum ira in odium permutatur. Veremur a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare, si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quidem carnale dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit, et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus ergo facta capitis nostri, ut videamus quo jaceant nostrae pravitatis errores. Ecce inter nos et Deum peccando discordiam fecimus, et tamen ad nos Deus suos negatos prior misit, ut nosipsi qui peccavimus ad pacem Dei revocemur. Erubescat ergo humana superbia, et confundatur quisque si non satisfaciat proximo, quoniam post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus, et ipse qui offensus est legatis intervenientibus obsecrat Deus.

Qui autem non vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non projiciatur.

Cum Dominus tantum curae reconciliationis nostrae habeat, ut patiatur munera sua derelinqui ante altare et imperfecta manere atque interrumpi ministeria sua, donec eas et resolvas iracundiam et disjungas inimicitias cum fratre tuo, nec nos ipsum erubescimus, sed dies multos patimur manere inimicitias, et trahimus sicut funem longam discordiam. Non iracundos tantum et malitiae memores punit Deus, sed et eos qui irascentes offendunt aut placare negligunt atque contemnunt. Quoniam quidem hi qui passi sunt et videntur pati injurias, necessario dolent et irascuntur; qui vero fecerunt, nec doloris aliquid nec iracundiae gerunt. Ob hoc ergo hunc qui ab iracundia liber est adducit ad illum qui in dolore est, et liber non est, ostendens quia criminis hujus noxa penes hunc magis est qui causam peccati dedit. Sed nec sic quidem emendamur. Persistimus enim pro rebus nullis contristare fratres nostros, et quasi nil mali fecerimus de satisfactione negligimus, et oblivioni tradimus culpam atque in longum tempus protrahi patimur, ignorantes quod tanto largior nobis erit poena, quanto largior discordia. Ubi enim amicitia permanet, nihil facile recipitur, nihil facile creditur quod dissidium possit operari. Si vero semel inimicitiae occupaverint, omnia quae fiunt, quae dicuntur, quae audiuntur, ita accipiuntur et ita intelliguntur ut ad majores et longiores proficiant inimicitias. Si quid autem mali, hoc solum creditur et confirmatur. Jubet ergo Dominus relinqui donum ante altare et prius reconciliari fratri, ut ex hoc discamus quia si nec illo in tempore quo ad ministerium Dei jubemur accedere, reconciliationem dissimulari ac differri patitur Deus, quanto magis curanda sit haec in aliis temporibus. Si forte accidat irasci, mandatur ut sub die aut iracundiam nostram vel inimicitias nostras finiamus. In hoc constringimur praecepto quo ait: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Nos contra nec hoc contenti sumus ut iracundiam ultra solis terminum producamus, sed et insidias invicem instruimus sive rebus sive verbis supplantare cupientes proximos, mordentes invicem et comedentes, quod utique aperta insania est. Quid enim aliud faciunt insani et daemone repleti, nisi membra sua morsibus dilaniant? Frustra est ergo in monasterio qui discordat cum fratre suo, quia nec Deum placat sacrificiis nec proficere valet operibus bonis.

Proinde vobis a verbis durioribus parcite.

Salomon: Responsio mollis frangit iram sermo durus excitat furorem (Prov. XV). Itemque: Dulce verbum inimicos mitigat, et amicos multiplicat (Eccli. VI). Et Paulus: Vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Galat. VI). Caveant ergo viri sancti a verbis duris.

Quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ore proferre medicamenta, unde facta sint vulnera.

Primum quidem summopere caveamus ne duris verbis aliquem conturbemus, quod si aliquando peccamus ex fragilitate, oportet continuo ad satisfactionem venire, et contra sermonem durum proferre dulcem atque placabilem, ut vulnus commotionis sanet medicina humilis confessionis. Sed sicut praediximus: Melius est ante cavere vitium quam postea emendare commissum. Ideo servus Dei debet semper ponere custodiam ori suo, ut non delinquat in lingua sua, et tunc maxime quando adversus eum consistit peccator, videlicet aliquis calumniosus ac injuriosus, sicut scriptum est: Sunt multi superbi et invidi qui non cessant irritare famulos Dei (Eccli. V). Ergo si est tibi intellectus, responde proximo tuo: Sin autem, sit manus tua super os tuum ne capiaris verbo indisciplinato et confundaris (Eccli. V).

Quando autem necessitas disciplinae moribus coercendis dicere vos dura verba compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut a vobis subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet esse subjectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.

Plerumque hoc magnis doctoribus contingit ut dum coacta correctione fervent, modum correctionis exaggerent, et lingua aliquid, quae non debet, dicat, quia mentem dilectio quantum debet non inflammat. Unde bene per Moysem Dominus praecepit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manum, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet, ne forte proximus ejus cujus est effusus sanguis doloris stimulo prosequatur et apprehendat eum et percutiat animam ejus (Deut. IX). Ad silvam quippe cum amico imus quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur, et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manum fugit, cum sese increpatio plusquam necesse est in asperitatem protrahit, ferrumque de manubrio prosilit, cum de correctione sermo durior excedit, et amicum percutiens occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correcti namque mens ad odium proruit si hunc immoderata increpatio plusquam debuit addicit. Sed is qui incaute lignum percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat ut in una earum defensus vivat. Quia si ad poenitentiae lamenta conversus in unitate sacramenti sub spe, fide et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur, eumque exstincti proximus cum invenerit non occidit. Quia et justus ille judex qui se pro nobis per naturae suae consortium conjunxit, ab eo procul dubio vindictam de culpae reatu non expetit, quem sub ejus venia fides, spes et charitas abscondit. Ideo subjungitur:

Sed tamen petenda est venia ab omnium domino, qui novit eos quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis.

Aliquando exceditur modus zelo malitiae, aliquando zelo justitiae, plerumque ex studio per deliberatam locutionem, plerumque per excessum locutionis. Dominus vero non tam attendit sermonem quam intentionem. Citius ergo culpa dimittitur quae nequaquam malitiae studio perpetratur.

Non autem carnalis sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.

Sunt nonnulli qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis, quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod ex praeceptis Dominicis ex charitate debetur obedientiae. Hi nimirum et proximum diligunt, et tamen illa sublimia dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt. Omnipotentis Dei esse discipulos sola custodia charitatis probat. Unde ipse ait: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Quae dilectio si cor nostrum veraciter replet, duobus modis ostendi solet, si amicos in Deo et inimicos diligimus propter Deum. Saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque illum diligere falso arbitratur. Sed tunc inimici dilectio veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur nec de ruina laetamur. A duobus quidem praeceptis incipit charitas, sed sese ad innumera extendit. Hujus namque initium dilectio est Dei et proximi, sed Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine conditor diligi jubetur.

Qua in re notandum est quod divinus sermo cum Deum diligere praecipit, non solum narrat, sed etiam informat ex quanto cum subjungit: Ex tota fortitudine, ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur. Unde dicitur: Quod tibi non vis fieri vide ne tu alteri facias (Tob. IV). Et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis (Matth. VII). Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut quod non vult malum pati quisque, non faciens cessat a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit, impendens ad utilitatem proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur, ne vel ad inferenda quae non debet in desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quae debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere quod nequaquam vult ab altero tolerare, sollicita se intentione circumspicit, ne superbia elevet et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet. Ne ambitio cogitationum laniet, cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet; nec luxuria polluat et subjectum desideriis per illicita corrumpat. Ne ira exasperet et usque ad proferendam contumeliam inflammet. Ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula sua se face consumat. Ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque ad lasciviam obtrectationis extendat. Ne odium malitia excitet, et os usque ad jaculum maledictionis irritet. Rursumque cum cogitat ut ea alteri faciat quae sibi ab altero fieri exspectat, nimirum ut malis bona, ut bonis meliora respondeat, ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat, ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat, ut discordes pace muniat, ut concordes ad concupiscentiam verae pacis accendat, ut indigentibus necessaria tribuat, ut errantibus viam rectitudinis ostendat, ut afflictos verbo et compassione mulceat, ut accensos in hujusmodi desideriis increpatione restringat, ut minas potentium ratiocinatione mitiget, ut oppressorum angustias quanta praevalet ope levet, et foris obsistentibus opponat patientiam, ut intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam, ut erga subditos sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non declinet, si ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat, ut ingratos quosque ministeriis in amorem attrahat, ut proximorum mala cum corrigere non valet taceat, ut quaecunque corrigi possunt consensum esse silentium pertimescat, ut sic ea quae tacet toleret, nec tamen in animo virus doloris occultet, ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a jure rectitudinis excidat, ut cuncta proximis quae praevalet impendat, sed impendendo non tumeat, ut sic in bonis quae exhibet tumoris praecipitium caveat, ne tamen et boni exercitio torpescat, ut sic quae possidet tribuat, ut quanta sit largitas remunerantis attendat, nec cum terrena largitur suam plus quam necesse est inopiam cogitet, et in oblatione muneris claritatis lumen tristitia obscuret. Bene ergo lex Dei multiplex dicitur, quia nimirum una eademque charitas si mentem plene coeperit, ad innumera opera multiformiter accendit. Multiplex ergo ista lex est Dei quae singulis hic rerum articulis non permutata congruit, et causis se variantibus non variata conjungit. Cujus nimirum legis multiplicitatem bene Paulus ostendit, dicens: Charitas patiens est, benigna est, etc. (I Cor. XIII).