CAPUT XI. DE OBEDIENTIA.

Praeposito tanquam Patri obediatur, multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit.

Obedientia sola virtus est quae caeteras virtutes inserit menti, insertasque custodit. Samuel: Melior est obedientia quam victima (I Reg. XV); quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria religatur. Salomon: Vir obediens loquitur victorias (Prov. XXI), quia dum voci alienae humiliter subdimur, nos in corde superamus. Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Per obedientiam malum nunquam fieri, aliquando autem etiam debet per obedientiam bonum quod agitur, intermitti. Sed quia nonnunquam nec jubentur adversa, sciendum summopere est quod obedientia aliquando si de suo habeat aliquid, nulla est, aliquando autem si de suo non habeat aliquid, minima est. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec ex proprio desiderio anhelat, obedientiae sibi virtutem evacuat. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra et contumeliae adipisci jubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit. Debet ergo et obedientia in adversis aliquid ex suo habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnino non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur, et in prosperis tanto sit vilior, quanto a praesenti ipsa, quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. Innocuis autem mentibus ornamentum semper obedientiae jungitur, Domino attestante qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego agnosco eas, et sequuntur me (Joan. X). Profecto Redemptori obedit qui innocens est; et innocens esse non potest qui obedire contemnit.

Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid minus servatum fuerit non negligenter praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cujus est apud vos major auctoritas, referat quod modum vel vires ejus excedit.

Ad hoc quidem data sunt ista regularia praecepta ut cuncta serventur, et si quid minus servatum fuerit, oportet ut cito emendetur. Non enim possumus aliquid praeterire negligenter sine periculo animae nostrae. Etenim vovimus specialiter tenere, et secundum ea vivere juravimus. Et Psalmista ait: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Psal. CXVIII). Et apostolus Jacobus: Si quis autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II). Pertinebit ergo ad praepositum et ad eum qui custos est ordinis, ut ad presbyterum cui major est auctoritas, id est ad abbatem referat quidquid per se secundum canonicam regulam non potest definire. Quod si in congregatione ubi est ordo canonicus non est abbas sed episcopus, ipse episcopus presbyteri nomine designatur. Ad hoc enim praelati constituti sunt in Ecclesia ut bene ordinata custodiant, errata corrigant, vitam et mores subditorum verbo et exemplo componant, Apostoli formam sectantes qui ait: Argue, obsecra, increpa (I Tim. IV). Immiscentes temporibus tempora, terroribus blandimenta, indisciplinatos et inquietos debent durius arguere, obedientes, mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare. Negligentes, contemnentes, et superbos aut increpent aut puniant. Neque dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut coeperint oriri, radicitus ut praevalent, amputent, memores periculi Heli sacerdotis de filiis suis. Honestiores atque intelligibiliores prima et secunda admonitione corripiant; improbos et duros corde, superbos et inobedientes verbere et castigatione coerceant, reducentes illud in memoriam: Stultus verbo non corrigitur, percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Prov. XXIII).

Ipse vero qui vobis praeest non se existimet potestate dominante, sed charitate serviente felicem.

Nam qui ita praesunt ut gaudeant de potestate dominii, non sunt veri pastores, sed mercenarii; hi magis praeesse appetunt quam prodesse, non quaerunt animarum fructum, sed temporale lucrum; non coelestem gloriam, sed terrenum honorem. De talibus ait Dominus in Evangelio: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI). Qui vero ita praesunt ut gaudeant de servitute charitatis, ipsi tenent exemplum veri pastoris, qui non venit ministrari sed ministrare et animam suam dare redemptionem pro multis. Illi vere praelati sunt et secundum Deum curam regiminis agunt, qui ad hoc tantum laborant, ut plures ad Deum secum trahant, quos delectat onus non honor, charitas non potestas, servitus impensa aliis, non suscepta ab aliis. Juxta quod Apostolus ait: Cum essem liber in omnibus, omnium me servum feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX). Qui tamen propter auctoritatem regiminis honorandus est a subditis. Unde et subditur:

Honore coram vobis praelatus sit vobis.

Ideo scilicet, honorari debet, quia Christi vocem in monasterio tenet. Unde et ipse Dominus pastoribus ait: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. X). Debent ergo servi Dei suum honorare magistrum, cujus pro amore Dei supra se susceperunt magisterium. Qui tamen quanto plus honoratur exterius, tanto oportet ut amplius timeat, atque semetipsum despiciens eos a quibus honor impenditur sibi in cogitatione praeponat. Unde subjectum est:

Timore coram Deo sit substratus pedibus vestris.

Hinc scriptum est: Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III). Et iterum: Fili, te ducem constituerunt, noli extolli, sed esto in eis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII). Et Dominus in Evangelio: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Tanto quippe est major quisque apud Deum, quanto humilior fuerit apud semetipsum. Sed qualis debeat esse in moribus audiamus.

Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum.

Sicut enim praecellit honore et dignitate et ordine, ita eos praecedere debet sanctitate, ut ejus exemplo discant subditi qualiter vivere debeant.

Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes.

Qui locum tenet regiminis, mala inferre non debet sed tolerare, ut ex sua mansuetudine iracundos valeat mitigare. Quia medicus animarum contra passiones vitiorum debet opponere medicamenta virtutum, ita scilicet ut prius mores omnium diligenter inquirat, ut quid cuique inferre debeat agnoscat.

Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem.

Oportet ut doctor ecclesiasticus sapiens sit et disciplinatus, quia tunc aliis recte disciplinam imponit, cum ipse disciplinate vivit, cum ex seipso trahit magisterium quod exercet in alio. Verba sunt Apostoli dicentis ad Hebraeos: In disciplina perseverate, tanquam filiis offert se vobis Deus. Et quis filius quem non corripit pater? (Hebr. XII.) Sunt autem haec duo necessaria ut rector suis exhibeat subditis, timorem scilicet et amorem. Timorem iis qui superbi hac rebelles et durae mentis sunt. Amorem vero eis qui libenter, humiliter et devote serviunt Domino Deo.

Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri.

Quia praelatus, quanto plus diligitur, tanto plus auditur. Et magis placet Deo illa servitus, quae ex voluntate et amore fit, quam illa quae fit ex timore. Propterea dulcis magister discipulis suis ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV). Non enim vult Dominus ut eum tanquam Dominum timeamus, sed vult ut eum diligamus tanquam patrem filii, et ut praecepta ejus faciamus, non timore poenae sed amore justitiae. Hoc semper autem cogitare debet qui judex est animarum, quia super se judicem habet Deum, ut regiminis curam tanto sollicitus agat, quanto strictius se redditurum rationem pro sibi commissis apud districtum judicem pensat. Valde enim sollicitus debet esse quisque in bono opere, ut in cunctis quae agit semper cogitet de extremo fine. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII).

Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos quanto in loco superiori, tanto in majori periculo versatur.

In periculo magno versatur, quisquis in regiminis loco sublimatur. Nam quanto superior gradus, tanto periculosior casus, et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Grande periculum est sibi et aliis vivere, temporalia simul et spiritualia providere. Sic debet sui curam agere, ut alios non negligat, sic de aliis cogitare, ut semetipsum obliviscendo non derelinquat; sic temporalia procurare, ut non refrigescat a spiritualibus. Sic inardescere ad spiritualia, ut sit sollicitus de temporalibus. Inde ergo magis subditi praelato obedire debent, unde magis eum pro ipsis vident laborare. Quod cum faciunt non sui, sed etiam ipsius magis obediendo miserentur. Sui videlicet; quia animas suas salvant. Scriptum est enim: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX). Ipsius quoque qui praeest miserentur; quia onus ejus alleviant obediendo. Cum enim scriptum sit: Filius sapiens laetificat patrem (Prov. X); tanto plus gaudent et liberius laborant Patres spirituales pro filiis, quanto magis eos vident spiritualibus obtemperare disciplinis.

Donet Dominus ut observetis haec omnia tanquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut filii sub gratia constituti.

Apte subditur post lectionem oratio. Sic enim est legere et praedicare, quomodo agrum seminare; sic orare, quomodo semen operire. Sicut qui seminant in agro si hoc operire dissimulaverint, veniunt volucres, et totum quod seminatum esse videbatur diripiunt; ita quidem isti qui in agro sui cordis semina verbi. Dei psallendo, legendo, praedicando, asperserint, nisi postea orando in corde recluserint et quodammodo sepelierint, veniunt volucres, id est cogitationes hujus saeculi volatiles inanes et vacuae, et rapiunt quod in corde fuerit seminatum. Ideo post lectionem et praedicationem semper orandum est, ut virtus verbi Dei maneat in corde, et fructus spiritualis crescat in operatione. Bene autem ait:

Tanquam spiritualis pulchritudinis amatores.

Non enim possunt implere haec omnia regularia praecepta nisi per amorem justitiae, quae est spiritualis pulchritudo animae. Nemo enim invitus bene agit, etiam si bonum est quod agit. Quod vero subdit:

Et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes.

Pertinet ad bonam vitam et bonam famam. Unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II). Servi sunt sub lege, qui ex timore Domino serviunt; liberi sub gratia, qui ex amore implent divina mandata. Gratia Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V): implet legem: Justo non est lex posita (I Tim. I); ubi enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III). Sic autem viam mandatorum Dei curremus libere, si dilatatum cor nostrum in charitate Dei habeamus.