|
Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo possitis inspicere, ne
per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legatur.
Ideo legi praecipitur, quatenus memoriter frequenter teneatur. Beatus
enim Jacobus dixit: Qui perspexerit in lege perfectae libertatis, et
manserit in ea, non auditor obliviosus factus sed factor operis; hic
beatus in facto suo erit (Jac. I). Et bene hunc libellum dicit speculum;
quia in eo tanquam in speculo inspicere possumus quales sumus, sive
pulchri, sive foedi, sive justi, sive injusti; utrum quisquam nostrum
regulariter vivat; utrum proficiat, an deficiat; utrum Deo placeat an
displiceat. Scriptura quippe nobis sacra nostram interiorem repraesentat
imaginem; ostendit quid formosum, quid deforme sit in anima, et qualiter
pulchritudo justitiae debeat observari, qualiter debeat virtutum decor
componi; quomodo vitiorum macula debeat abstergi. Pravorum usus est mala
semper tegere, et quae egerint nunquam retractare. Quidquid faciunt
caeca mente pertranseunt. At contra sancti viri in Scripturis sacris
quotidie non cessant inspicere vitam suam, moresque suos vigilanter
pensare. Et si quid deforme vel incompositum aut inordinatum invenerint,
mox quod secundum scriptum vident, reformare et componere se student:
quatenus sancti et immaculati coram Deo tam in corpore inveniantur quam
in anima. Ideo Psalmista ait: Tunc non confundar cum perspexero in
omnibus mandatis tuis (Psal. CXVIII). Et Apostolus admonet, dicens:
Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes IV). Et iterum: Noster homo
interior renovatur de die in diem (II Cor. IV). Unde aperte subjungitur:
Et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Deo
bonorum omnium largitori.
Gratiarum actiones Patri luminum semper a nobis debentur, a quo omne
datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I). Scriptura teste
descendit. Nemo est enim donis Dei beatus qui donanti existit ingratus.
Et Apostolus: Quid habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Merito ergo
Domino Deo nostro gratias agere admonemur, ut agnoscat homo si quis bene
vivit gratia Dei se habere, et ut proficiatur in dilectione justitiae
non aliunde consecuturum. Quae cogitatio pium facit. Ipsa est enim
sapientia quae pietas vocatur, qua colitur Pater luminum. Colitur autem
sacrificio laudis gratiarumque actionibus, ut cultor ejus non in seipso
sed in Domino glorietur.
Ubi autem sibi quicunque vestrum videt aliquid deesse, doleat de
praeterito, caveat de futuro, orans ut ei debitum dimittatur, et in
tentationem non inducatur.
|
|