CAPUT II. DE HUMILITATE.

Nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant et terrena vana non quaerant, ne incipiant monasteria divitibus esse utilia non pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes inflantur.

Cervicem erigere signum superbiae est. Si superbis angelis non fuit utile coelum, constat quia superbis hominibus non erit utile monasterium. Et si sanctus sit locus, si sanctus sit habitus, si sancta opera videantur, totum ex vitio superbiae inutile habebitur. Superbia enim casum habet. Ideo sanctus David orat ad Dominum ut non veniat ei pes superbiae, quia ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt nec potuerunt stare (Psal. XXXV). Quo contra utilia sunt humilibus monasteria. Ipsi enim sunt docibiles Dei, sicut scriptum est: Docebit mites vias suas (Psal. XXIV). Itemque: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. CIII); id est gratiam suam praestat humilibus. Ipsi quidem bona quae faciunt non amittunt, quia custodem virtutum humilitatem non deserunt. Et quia juxta evangelicum praeceptum recumbunt in novissimo loco, et secundum prophetam eligunt abjecti esse in domo Domini; ideo ab ipso merentur exaudiri sicut scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Et iterum: Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam (I Petr. V).

Rursus etiam illi, qui aliquid videbantur esse in saeculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant non de parentum divitum dignitate; sed de pauperum fratrum societate gloriari.

Summopere cavere debent fratres, qui ad sanctam societatem et communem vitam venerunt, ut non habeat alter alterum fastidio, quamvis eo ditior sit, sive nobilior, sive sapientior. Quoniam sicut dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus et ignobilia et contemptibilia, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. I), scilicet neque potens in potentia sua; neque sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis. Non enim est personarum acceptio apud Deum (Colos. III). Nam idem Dominus dives in omnes qui invocant eum. Bene autem non de dignitate divitum parentum, sed de societate pauperum fratrum praecipimur gloriari, quoniam ipse qui dives est in gloria sua pauper factus est pro nobis. Non divitibus sed pauperibus dignatus est sociari; ut et nos pauperes simus propter ipsum, quoniam pauperibus promissum est regnum coelorum. Gloriari quidem de divitiis pertinet ad vanitatem mundi; de paupertate vero gloriari pertinet ad beatitudinem.

Nec extollantur si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerint; nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si in saecuto fruentur.

Ex praecedenti sententia et iis quae sequuntur, nobis duo genera superbiae designantur. Unum carnale, aliud spirituale. Nam pauperes fastidire et de nobilitate gloriari ad superbiam pertinet, quae inter homines saeculares frequenter solet evenire. De operibus misericordiae se extollere superbia spiritualis, quae solet etiam spirituales corrumpere. Magis autem timenda est superbia spiritualis quam carnalis, quia se extollere de bono opere aut de virtute, ab alto cadere est. Et quanto altior est ascensus, tanto periculosior est casus. Dominus dicit in Evangelio: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna in abscondito; et ille qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. VI). Per dexteram recta operatio; per sinistram favor mundi atque elatio designatur; ex his verbis admonemur ut recta quae agimus abscondere ab elatione studeamus, alioquin mercedem non habebimus apud Patrem nostrum. Deinde ostendit quantum sit vitium superbiae; cum subjungit.

Alia quippe quaecunque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.

Ex hoc apparet quia caeteris, vitiis major est superbia. Per vitia enim et virtutes exterminat humanam mentem; superbia Deo et hominibus odibilis est, de qua scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X). Prima est in peccando; ultima remanet in conflictu. Nam cum servus Dei caetera vitia superavit; et jam ad virtutum alta conscenderit; adhuc habet pugnam contra superbiam, quam nisi expugnaverit, in caeteris frustra laboravit. Cum ergo foris bona agimus, intus cor ab elatione custodiamus; quia nulla Deo placet cum superbia operatio. Unde Scriptura nos admonet dicens: Omni custodia custodi cor tuum, quia mors et vita ab ipso procedit (Prov. IV).

Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?

Non prodest nobis nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Non enim dicit Dominus: Beati pauperes rebus, sed spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). De contemptu rerum quisque debet esse humilior non superbior, et melius esset ut eas in saeculo retineret quam sic relinqueret, ut inde in monasterio superbiret. Sicut ergo illa anima est beata quae sua propter Dominum pauperibus dividit ut humilietur, ita est illa misera quae inde extollitur. Infelix profecto est qui per iter virtutum tendit ad vitia, et unde praemium habere debuit, inde tormentum incurrit. Omnis quippe superbus tanto in imo est, quanto in altum se erigit, tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. Resecatis quibusdam vitiis ad unanimitatem redit, quam primo commendavit, dicens.

Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cujus templa facti estis.

Unanimiter vivimus si unum in Deo animum habeamus, quemadmodum primitiva Ecclesia, cui cor erat unum et anima una. Quod ait unanimiter, pertinet ad voluntatem. Quod vero subdit concorditer, pertinet ad bonos mores. Hic est rectus ordo vivendi, primum ut sit voluntas una, deinde concors vita. Frater qui vult concorditer vivere, prius debet pravos mores deponere, ne sit perversus, inordinatus, indisciplinatus, ne anxietate sua caeteros premat, deinde ita debet librare actus suos et totam vitam suam, ut concordare possit secundum Deum cum quibus vivit. Sunt ergo nonnulli qui, postquam saeculum relinquunt, proprias voluntates sequi volunt. Et rursus sunt plerique qui in suis actibus appetunt saecularibus apparere. Ideo dictum est: Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite. Deum autem in nobis invicem honoramus, si nos invicem propter ipsum diligamus, si praecepta ejus sollicite custodimus et efficimur sanctum templum ejus per inhabitationem Spiritus ejus in nobis. Nostrum est Deum honorare, Dei est nos inhabitare et illustrare per gratiam

Nec extollantur si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerint, etc., usque fruerentur.

Melius est res suas in saeculo tenere, quam eas ita in monasterio distribuere, ut velint se inde extollere. Nam si extolluntur, dejiciuntur. Quisquis enim in eo quod bene agit intumescit, eo ipso tramite quo proficit cadit. Bona quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Beata est ergo illa anima quae potest dicere cum Propheta: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX). Felix plane est qui non habet occultam superbiam in corde, nec apertam corpore, nec in vultu, nec in habitu, neque in sermone, neque in opere, neque in caeteris motibus suis. Et si non ambulat in magnis, id est si se non reputat inter magnos, quod nobilis fuerit aut potens, aut quod divitias suas communi vitae contulerit, aut quod in aliquo officio sit utilis. Et si non ambulat in mirabilibus super se, ut de religione et sanctitate desuper a Deo sibi collata non velit apparere tanquam admirabilis atque laudabilis. Raro tamen invenitur aliquis, qui ex his aliquam commotionem non habeat. Ut autem ista omnia superbiae genera possit servus Dei superare, semper de se debet humiliter sentire et non exaltare animam suam, sed in humilitate reprimere, juxta quod scriptum est: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III). Valde enim timenda sunt verba quae sequuntur: Alia enim quaecunque iniquitas, etc. Avaritia enim non exercetur nisi in malis operibus. Luxuria non exercetur nisi malis operibus, similiter et caetera vitia. Sola superbia etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Ideo Pharisaeus perdidit bona sua, quia se egisse jactanter protulit. Augustinus: Sunt quidam qui de contemptu vanae gloriae vanius gloriantur. Similiter sunt plerique qui de contemptu divitiarum vanius extolluntur, de quibus subjungitur:

Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo?

Ac si aperte diceret. Quid prodest paupertas cum superbia? Melior est dives humilis quam superbus pauper. Melior est peccator humilis quam justus elatus. Debet ergo in omnibus esse servus Dei providus et circumspectus, primum ne mala agat, deinde ne bona negligat, postmodum ne in nobis quae facit intumescat; quia tunc sunt veraciter bona quae agimus, si ea semper in humilitate custodimus Et tunc veraciter sumus pauperes Christi, si humiles sumus pro amore Christi. Et: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Unde aperte subjungitur:

Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cujus templa facti estis.

Paupertas quippe, et humilitas generant charitatem. Charitas vero unitatem nutrit; unitas vero et concordia efficiunt nos templum Dei. Et tunc veraciter Deum honoramus, quando unanimiter et concorditer vivimus. Tunc enim ostendimus quia sumus discipuli Christi si tenemus unitatem charitatis Christi. Hinc est quod Dominus ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII).