|
Orationibus instate horis et temporibus constitutis.
Ante tempus orare est providentia. In tempore constituto orare est
obedientia. Tempus orandi praeterire est negligentia. Tanto crebrior
debet esse oratio, quanto utilior. Instanter et ardenter orare debemus.
Magna enim sunt bona quae promittit nobis Deus. Nam oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II). Non vult bona sua quaerendi et inveniendi
facilitate vilescere. Pretiosa et desirabilis merces avidum negotiatorem
inquirit. Ideo nos Dominus hortatur in Evangelio dicens: Petite et
dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis
(Matth. VII). Non enim otiosis, tepidis et negligentibus promittitur
regnum Dei, sed sicut dicit Scriptura: Regnum coelorum vim patitur, et
violenti rapiunt illud (Matth. XI). Amat Deus instantiam et
importunitatem in prece. Si magna sunt bona, non debent esse desideria
parva. Cum magnitudine praemiorum concordare debet magnitudo
desideriorum. Quod si ad primas lacrymas non exaudit Dominus; nec sic
quidem a quaerendo et pulsando desistendum est; sed tanta potius
perseverandum instantia tantoque obstinato clamore frequentandus est
Salvator, donec impleat orantis desiderium. Quod si quisquam nostrum
conscientiam suam vel cogitationem suam aut actionem vitiorum sorde
sentit inquinatam; misericordiam Redemptoris continuis debet flagitare
lamentis, sanctorumque intercessiones et auxilia postulare, quod si ad
exemplum Chananeae mulieris in orando persistamus, fixique maneamus,
aderit gratia Redemptoris nostri quae cuncta in nobis errata corrigat,
immunda sanctificet, turbulenta serenet. Fidelis enim et justus est ut
remittat nobis peccata nostra, ut emundet nos ab omni iniquitate, si ad
illum sedula montis voce clamemus. Et ut secrete et quiete possint orare
fratres, ideo subjungitur:
In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod factum est, unde et nomen
accepit, ut si etiam forte aliqui praeter horas constitutas (si eis
vacat) orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid
agendum putaverint.
Ideo Dominus noster vendentes et ementes ejecit de templo dicens: Domus
mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI); ut doceat in Dominica domo
nihil aliud esse agendum quam orandum. Ad hoc enim omnis ecclesia
constituitur ut in ea oretur. Ipsa enim est domus Dei et porta coeli.
Ibi peccatores reconciliantur, et justi sanctificantur; ibi explentur
divina mysteria et tractantur coelestia sacramenta. Unde Salomon ait:
Domine, si conversus fuerit populus tuus et oraverit ad sanctuarium
tuum, tu exaudies eos et dimittes peccata eorum (III Reg. VIII). Et ideo
summopere cavendum est ne aliquid in sanctuario fiat quod aut oculos
divinae majestatis offendat aut ibi orare volentes impediat. Qualiter
autem orare debemus ostenditur cum subinfertur.
Psalmis et hymnis cum oratis Deum: hoc versetur in corde quod profertur
in voce.
Psallentium in ecclesia mens concordare debet cum voce, ut impleatur
illud Apostoli: Psallam spiritu; psallam et mente (I Cor. XIV). Orandi
perseverantia ita solum meretur esse fructifera; si quod ore precamur,
hoc mente meditemur. Saepe namque oramus et alibi corde intendimus, nec
ipsum quod dicimus recolimus. Sed illam Deus non exaudit orationem, cui
qui orat non intendit; quod instinctu diaboli saepe fieri solet. Sciens
autem utilitatem orandi, et nobis invidens gratiam impetrandi, immittit
orantibus cogitationum tumultus, ut mentem ab oratione dividat et
fructum orationis tollat. Contra cujus malitiam debemus habere mentis
constantiam, ut quanto plus cogitationum turba nos impugnat, tanto
robustius mens nostra in sui status rectitudine fixa permaneat. Multum
enim juvat ad orationis puritatem si in omni loco et tempore nos ab
actibus illicitis temperemus; si semper ab otiosis sermonibus auditum
pariter castigemus et linguam; si in lege Dei ambulare et testimonia
ejus assuescamus toto corde scrutari. Quaecunque saepius agere loqui,
audire, solemus; eadem necesse est ad animum quasi solitam propriamque
recurrant sedem.
Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum. Quod autem ita
scriptum est ut non cantetur, non cantetur.
Non enim decet ut cantus ecclesiasticus fieri debeat secundum arbitrium
diversorum, sed firmiter servandum est secundum scripta et instituta
majorum. Similiter caeterae consuetudines monasterii cum auctoritate et
discretione ordinandae sunt. Si quid autem mutari oportet aut constitui,
non debet hoc cito fieri aut leviter; nec arbitrio tantum duorum vel
trium, sed convocatis fratribus sicut sanior pars canonicae
congregationis decreverit ordinandum est. Et sciendum quod auctoritas
ecclesiastica in omnibus magis imitanda est quam ratio, quoniam
auctoritas semper obedientiae et humilitatis est; ratio vero nonnunquam
praesumptionis. Hoc autem servandum est in ordine ut semper maturitas ac
gravitas teneatur. Nunquid levitate usus sum, ait Apostolus, ut apud me
sit est et non? (II Cor. I.) Honestum quippe est et religiosum non
facile quidquam aut leviter variare.
Carnem vestram domate jejuniis et abstinentia escae et potus, quantum
valetudo permittit.
Caro quidem concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem;
sed, ne caro possit praevalere, spirituales viri per virtutem spiritus
eamdem concupiscentiam debent reprimere; quia, quando caro domatur,
spiritus roboratur. Sed cum adjungitur quantum valetudo permittit,
virtus discretionis commendatur. Pereunt enim ipsa bona nisi cum
discretione fiant. Tantum ergo debet quisquae carnem suam domare per
abstinentiam, quantum valetudo permittit naturae. Qui carnem suam supra
modum affligit, civem suum occidit. Si plus quam oportet alimentis
reficit, hostem nutrit. Sic ergo nutrienda est ut serviat; sic domanda
ut non superbiat. In omni abstinentia hoc semper attendendum est ut
vitia exstinguantur, non caro.
Quando autem aliquis non potest jejunare: non tamen extra horam prandii
aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
Primum vitium ex septem principalibus vitiis est gula. Tentatio hujus
vitii aliquando fit de parvis rebus et vilibus. Nam primus homo tentatus
est non de porco, sed de pomo; Esau non de gallina, sed de lenticula.
Ipse Salvator noster non de carne, sed de pane. Sunt autem hujus vitii
tria genera. Unum genus est quando cibo vel potu quis immoderate utitur.
Alterum genus est quando nimis delicatum cibum vel potum quis desiderat.
Tertium genus quando extra horam cibum vel potum vult quis sumere. Extra
horam credimus esse usque ad tertiam. Nam usque ad istam horam non decet
fratrem comedere aut bibere nisi aegrotet. Aegrotanti omni hora licet.
Infirmis enim non est lex posita. Non jejunantibus nec tamen
infirmantibus rectam reficiendi intelligimus ab hora tertia usque ad
sextam; jejunantibus vero ab hora nona usque ad vesperam. Cum Apostolus
praecipiat ut omnia honeste et secundum ordinem fiant (I Cor. XIV). Nec
tantum cibo et potu temperate uti oportet; sed etiam horas constitutas
observare, ne cui de vita nostra praebeamus offendiculum. Valde indecens
est si nos reprehensibiliter vivimus, qui formam recte vivendi aliis
demonstrare debemus.
|
|