|
Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum
consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite, ne solae
vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum.
Ille esuriunt Dei verbum qui desiderant audire. Multi sacram lectionem
audiunt, qui tamen ab ipsa lectione vacui recedunt; nullum ubi affectum
habent, nullum saporem sentiunt: quidquid audiunt facile amittunt.
Judicium est illis audire quod audiunt. Quo contra scriptum est: Beati
qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V).
Ideo saturabuntur quia prius esurierunt. Esuriendo enim homo dignus
efficitur ut postmodum satietur. Primum ergo praeparare debemus cor
nostrum ad esuriendum et desiderandum verbum Dei; aderit divina gratia
quae nos intus perfundat et dulcedine atque sapore spirituale reficiat,
et delectet nos cantare, quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine,
super mel ori meo, et Bonum mihi lex oris tui super millia auri et
argenti (Psal. CXVIII). Non solum debemus esse participes mensae
corporalis sed spiritualis, nec tantum sumere cibum corporis sed animae.
Et quanto melior est anima quam corpus, tanto amplius nos delectare
debent alimenta animae quam corporis. Quoties nobis divina Scriptura
legitur aut exponitur, cogitare debemus quia esca spiritualis est, quae
a Deo nobis mittitur ad reficienda corda nostra ne deficiamus in via, et
ad roborandos nos contra tentationes diaboli et pericula hujus saeculi.
Talem cibum nos oportet incessanter esurire atque in mente jugiter
retinere, ut possimus dicere cum Propheta: In corde meo abscondi eloquia
tua ut non peccem tibi (ibid.). Qui in corde suo sacrum eloquium
abscondit, vitalis ei cibus animae est, qui a morte, id est a peccato
defendit, et insuper ad vitam aeternam perducit. Jam quid de infirmis
subjungat audiamus.
Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine si aliter tractantur in victu,
non debet aliis molestum esse, nec injustum videri eis, quos aliqua
consuetudo fecit esse fortiores.
Ac si aperte dicat, fortiores non debent contristari si infirmos vident
misericordius tractari; imo, quia fortiores sunt, in se debent
abstinentiae servare rigorem, et aliorum imbecillitatem aequanimiter
portare per compassionem.
Nec illos ditiores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi, sed sibi
potius gratulentur, quia valent quod non valent illi.
Melius est enim abstinere quam plus sumere. Nam illud est virtutis, hoc
infirmitatis. Gratulari quisque sibi debet qui domo gratiae divinae tam
sanus est et validus, ut possit sibi sufficere communis aliorum cibus et
potus, qui nihil delicatum quaerit, [.....]it superfluum. Quanto enim
quisque minus appetit, quanto arctius vivit, tanto beatior existit.
Arcta enim et angusta est via quae ducit ad vitam. Gaudeat igitur qui
potest parce vivere propter Christum. Parca enim vita occidit vitia,
libidinem exstinguit, virtutes nutrit, animum roborat, mentem ad
coelestia sublevat.
Et si eis qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium aliquid
alimentorum, vestimentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus
et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur,
quantum de sua saeculari vita illi ad istam vitam descenderint, quamvis
usque ad aliorum qui sunt corpore firmiores frugalitatem pervenire non
potuerint.
Quare haec debent cogitare? scilicet ut ex ratione cognoscant, quia
justum est, ut hi qui plus descenderunt plus accipiant. Et cum hoc
justum esse cognoverint, non velint omnes accipere quod paucos viderint
accipere. Tolerandi enim sunt qui minus possunt. Et hoc est quod
subjungit.
Nec debent omnes velle quod paucos vident amplius, non quia honorantur,
sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut
in monasteriis, ubi quantum possunt fiunt divites laboriosi, fiant
pauperes delicati.
Valde quippe detestabile est, ut ibi fiat pauper delicatus, ubi fieri
appetit dives laboriosus, id est abstinens. Quod tamen saepe videmus
fieri in pluribus vel contingere. Multi enim quanto nobiliores et
delicatiores fuerint in saeculo, tanto postmodum abjectius et
districtius vivunt in monasterio. Et plerique quanto abjectores et
pauperioris fuerunt, tanto plus deinde in monasterio extollentiam et
delicationes quaerunt. Sed, sicut diximus, valde detestabile et
perversum est, ibi pauperem delicias quaerere, ubi dives pro amore Dei
abstinendo nititur laborare. Ille servit ventri, iste spiritui; ille per
latam et spatiosam viam tendit ad poenam, site per arctam et angustam
viam tendit ad gloriam.
|
|