|
Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur,
ita et post aegritudinem sic tractandi sunt ut citius recreentur,
etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint, tanquam hoc illis
contulerit recentior aegritudo quod divitibus anterior consuetudo.
Sed quaedam aegritudines sunt in quibus si cibus sumitur non juvat sed
gravat, et tunc necesse habent aegrotantes minus accipere ne graventur.
Exposita autem aegritudine sic tractandi sunt ut citius recreentur. Et
in hac recreatione fratrum non debet esse acceptio personarum, non debet
contemni humillima paupertas in his quae postulat humana necessitas, cum
hoc eis tribuat recens aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
Qui enim misericors est in alium, Deus misericors est in illum. Unde
ipse ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur
(Matth. V). Beatus quoque Joannes dicit: Qui viderit fratrem suum
necessitatem habere et clauserit ab eo viscera sua, quomodo charitas Dei
manet in eo? (I Joan. III.) Si ergo charitatem Dei volumus habere,
debemus in fratribus nostris misericordiae opera exercere. Quod cum
agimus, procul dubio ei servimus qui electis suis dicturus est in
judicio: Infirmus fui et visitastis me; esurivi et dedistis mihi
manducare (Matth. XXV), etc., his similia. Quibus merces inde
impenditur, cum dicitur: Percipite regnum quod vobis paratum est ab
origine mundi (ibid.). Cum ergo fratribus nostris propter Deum servimus,
ipsum regnum coelorum requirimus; et si opera sunt transitoria, merces
tamen manet aeterna.
Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem
consuetudinem suam.
Felix consuetudo est carnalia desideria quae militant adversus animam,
abscindere, felix consuetudo est abstinere, felix consuetudo corpus suum
castigare et in servitutem redigere.
Quae famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent, ne cibi eos
teneat voluptas jam vegetatos, quos necessitas levarat infirmos.
Ad levandam infirmitatem necessarium est carnis curam agere, quae
videlicet caro postquam vegetata fuerit, oportet eamdem curam carnis
resecare, ne famulos Dei teneat cibi voluptas, ne serviant gulae qui
debent animae deservire. Quanto ergo minus indigent, tanto amplius decet
ne cibi eos voluptas teneat, ne gulae vitium animae virtutes tollat.
Nullus palmam spiritualis certaminis apprehendit, qui non in semetipso
prius per afflictam ventris concupiscentiam carnis incentiva devicerit.
Neque enim ad conflictum spiritualis certaminis assurgitur, si non prius
intra nosmetipsos hostis positus gulae videlicet appetitus edomatur,
quia si non prius ea quae nobis viciniora sunt, prosternimus, inaniter
ad ea quae longe sunt impugnanda transimus. Multi ordinem certaminis
ignorantes edomare gulam negligunt, et ad spiritualia bella consurgunt,
qui etiam aliquando multum quae magnae fortitudinis sunt faciunt. Sed
dominante gulae vitio per carnis illecebram omnia quae fortiter egerunt,
perdunt, et dum venter non restringitur, per carnis concupiscentiam
simul cunctae virtutes obruuntur. Hoc signat quod muros Hierusalem
princeps cocorum destruxit, quia virtutes animae, dum non restringitur
venter, perdit. Ex Aegypto populus adductus in eremo occubuit, quia
despecto manna cibos carnium petiit. Primogenitorum gloriam Esau amisit,
quia magno astu desiderii vilem cibum, id est lenticulam, concupivit.
Neque enim cibus, sed appetitus in vitio est. Unde et lautiores cibos
plerumque sine culpa sumimus, et abjectiores non sine reatu conscientiae
degustamus. Ea itaque sumenda sunt quae naturae necessitas quaerit, et
non ea quae edendi libido suggerit.
Illos aestiment ditiores qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores.
Ex fortitudine parcitatis deprimuntur vitia carnis, ex mortificatione
vitiorum procedit pullulatio virtutum. Ipsae sunt verae divinae quibus
ditantur animae continentium. Unde et subditur:
Melius est minus egere quam plus habere.
Melius est aliquid egestatis propter Dominum sustinere., quam
superabundare. Nam egestas quae propter Dominum est, generat
humilitatem; quae est initium omnium honorum; abundantia vero parit
superbiam, quae est initium omnium malorum. Servus ergo Dei ut
voluntatem atque appetitum carnis possit reprimere, semper debet ad
minus tendere ut ipsorum alimentorum et vestimentorum minus velit habere
etiam quam necesse sit. Adjutorem quippe habemus internae intentionis
hunc hominem quem exterius gestamus, et si ipsi insunt lasciviae, ipsi
tamen affectus suppetunt operationis bonae. Unde necesse est ut interior
homo noster aequus quidem arbiter praesideat inter se et eum quem
exterius gestavit, quatenus ei homo suus exterior et semper ad debitam
ministerium servire sufficiat, et nunquam superbe libera cervice
contradicat.
|
|