|
Non sit notabilis habitus vester, nec affectetis vestibus placere sed
moribus.
Fecit iste vir sanctus quod docuit: scriptum est enim quia vestimenta
ejus et calceamenta nec nitida nimium, nec abjecta plurimum, sed ex
moderato et competenti habitu erant. Ipse quoque de se legitur dixisse.
Fateor quia de pretiosa veste erubesco. Non decet hanc professionem, nec
decet hanc admonitionem; non decet haec membra, non decet hos canos.
Hinc Dominus in Evangelio: Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum
sunt (Matth. XI). Mollia dicuntur vestimenta eo quod mollem efficiunt
animum. Mollibus vestimentis regia delectatur domus, asperis et
humilibus Christi delectatur Ecclesia. Talia debent esse vestimenta
clericorum, in quibus nihil notari possit novitatis, nihil quod
pertineat ad superbiam et inanem gloriam. Non tenera vestis sacerdotem,
sed munditia mentis ornat clericum. Ornemus ergo nos spiritualibus
ornamentis scilicet castitate, humilitate, mansuetudine, obedientia,
patientia, charitate. Haec sunt indumenta, quibus anima potest coelesti
imperatori placere, non enim exteriorem sed interiorem pulchritudinem
requirit invisibilis sponsus. Sicut scriptum est: Omnis gloria ejus
filiae regis ab intus (Psal. XLIV). Nostrae ergo divitiae, nostra
pulchritudo boni mores sunt. Et beata illa anima cui dicitur in Cantico
canticorum: Quam pulchra es, amica mea, et macula non est in te! (Cant.
IV.) Studeamus ergo invisibili Domino placere non vestibus sed moribus,
ut impleatur in nobis quod per Apostolum praecipitur: Nolite conformari
huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII). Etsi
enim exterior noster homo corrumpitur, interior tamen renovatur de die
in diem (II Cor. IV). Deinde subjungit de incessu, statu et caeteris
motibus, dicens:
Quando procedetis simul ambulate, cum veneritis quo itis simul state. In
incessu, statu et omnibus motibus vestris nihil fiat quod cujusquam
offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem.
Sancta ergo perfectorum Ecclesia non solum floret honore religionis, sed
etiam honestatis decore pollet, sicut scriptum est: Flores mei fructus
honoris et honestatis (Eccl. XXIV); religiosum quippe et honestum est,
ut sicut simul habitant fratres; ita quoque simul ambulent et simul
stent. Et Apostolus praecepit ut omnia honestate et secundum ordinem
fiant (I Cor. XIV). Potest quoque in hac corporali conjunctione aliquid
spirituale intelligi. Sanctorum quoque societas terribilis ut castrorum
acies ordinata describitur. Castrorum namque acies cum ad bellum se
praeparat, prius se conjungere atque ordinare festinat, ne ab hostibus
interrumpi aut penetrari valeat. Sic nimirum nostra spiritualis acies
quae bene conjuncta et ordinata simul stare, simul ambulare praecipitur,
contra diabolum quotidie munitur ad bellum, ut videlicet ex sua
conjunctione terreat antiquum hostem, qui in servis Dei nihil tam timet
quam concordiae unitatem. Sed valde notandum est quod dicitur
In omnibus motibus vestris nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum,
sed quod vestram deceat sanctitatem,
Sic vivere debent canonici ut a nemine juste valeant reprehendi. Valde
enim incongruum est, ut ipsi reprehensibiliter vivant; quorum ordo
exigit ut caeteris formam sanctitatis ostendant. Nam ad eos haec
sententia pertinet, qua dicitur: Estote sancti sicut et ego sanctus sum,
dicit Dominus (Lev. XIX.) Vere sancti esse debemus qui nomen et habitum
religionis et sanctitatis suscepimus, qui divino cultui sumus mancipati,
sacrisque altaribus Christi consecrati, et divinis mysteriis ordinati.
Ergo sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
ministeriorum Dei (I Cor. IV). Non praecipit Apostolus tamen ut ita
simus, sed sic nos existimet, inquit, homo. Non enim sufficit nobis vita
sancta, nisi sit et fama bona. Nam vita bona nobis necessaria, propter
nos, fama vero bona propter alios. Unde rursus ait Apostolus: Oportet
nos ab his, qui foris sunt habere bonum testimonium (I Tim. III). Sic
ergo debemus vivere ut vita concordet cum nomine, et professio teneatur
in opere, ut si sanctus est ordo, sancta sit conversatio, et sicut bene
de nobis dicitur, testimonio bonae actionis comprobetur. Tunc enim
religiose vivimus, si illicitos motus sub disciplina coercemus, si
membra et sensus nostros studeamus restringere, ut non possint lasciviae
et levitati deservire, ut aspectus noster sit simplex et humilis, ne
fixe aspiciat oculus quod illicite concupiscat animus, ut noster auditus
sit purus et discretus, ea quae superflua sunt et vana respuens, ea quae
Dei sunt gratanter suscipiens, ut sermo noster sit sale conditus, otiosa
et nocua detestans, bona et vilia commendans, ut sit in corde munditia,
in vultu pudicitia, in incessu gravitas, status cum reverentia, motus
cum maturitate, habitus cum religione, quatenus ubique resplendeat
sanctitas, superemineat honestas, servetur humilitas, in omnibus motibus
vestris nihil fiat quod cujusquam offendat aspectum, sed quod vestram
deceat sanctitatem.
Oculi vestri, etsi jaciantur in aliquam feminarum, in nulla figantur.
Neque enim quando proceditis feminas videre prohibemini, sed appetere
vel ab ipsis appeti velle criminosum est.
Unde Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam,
jam maechatus est in corde sua (Matth. V). Et quia per illicitum visum
concupiscentia oritur per quam integritas mentis violatur, necesse est
ut semper servus Dei visum suum reprimat, ne per concupiscentiam et per
immunditiam cordis Deum offendat. Sanctus David quia oculos in feminam
jecit et fixit, illicito appetitu devictus adulterium et homicidium
perpetravit. Si ergo tantus vir per incuriam oculorum cecidit, nos qui
longe ab ejus sanctitate distamus, tam mortale praecipitium summopere
timere debemus. Teneamus ergo sententiam beati Job qua dicitur: Pepigi
foedus cum oculis meis ut non cogitarem de virgine (Job. XXXI). Quia
enim sensit sanctus vir quod per exteriorem visum interior animus
corrumpitur, fecit pactum cum oculis suis ne incaute aspicerent quod
illicite concupisceret. Non enim profecto vitium vincitur, nisi
sollicite causa et opportunitas vitii caveatur. Hinc est quod Lot a
Sodomis fugienti praecipitur ut non retrospiciat, neque remaneat in omni
circa regione, sed in monte salvum se faciat. Quisquis enim perfecte
appetit incentiva vitiorum fugere, ab aspectu et vicinitate ipsorum se
debet alienum facere, atque ad alta virtutum conscendere, ut tanto a
vitiis remaneat extraneus, quanto ab eis virtute et corpore elongatur.
Et quod visus sit causa concupiscentiae ostenditur cum subditur.
Non solum tacito affectu, sed affectu et aspectu quoque appetitur et
appetit concupiscentia feminarum.
Ac si aperte dicat: Non solum tacita voluntate intus concupiscentia
oritur, sed etiam per exteriorem aspectum generatur. Nisi enim sanctus
David feminam fixe inspexisset, in tantam carnis tentationem minime
incidisset. Hinc per prophetam dicitur: Ascendit mors per fenestras
nostras (Jer. IX). Mors animae est concupiscentia, domus interior mens
nostra est, fenestrae hujus domus sunt quinque corporis sensus. Mors
ergo per fenestram ascendit atque domos ingreditur, quando
concupiscentiae vitium per sensus prorumpit ad interiora mentis.
Quapropter ne vitalis sensus per exteriorem appetitum intus intereat,
opus est ut fenestras domus nostrae tanta diligentia custodiamus, ut
ipsum appetitum tanto facilius possimus compescere quanto nullum vitiis
permittimus ingressum patere. Valde enim timenda est sententia quae
subditur.
Nec dicatis vos habere animos pudicos si habeatis oculos impudicos, quia
impudicus oculus impudici cordis est nuntius.
Saepe enim quae intus lateant exteriora membra denuntiant, et frequenter
per habitum corporis cognoscitur habitus mentis. Minor est autem culpa
dum jacet in occulto, sed jam major efficitur dum incipit apparere in
publico.
Et sciendum quia impudicitia alia est carnalis, alia spiritualis.
Spiritualis est quae per delectationem cogitationum intus tantum agitur.
Carnalis vero est quae corporaliter completur. Fit autem multis modis.
Nam, modo per visum, modo per auditum, modo per tactum, modo per
cogitationem, modo per locutionem, modo per operationem talibus fomentis
nutritur et exercetur libido, et separatur anima a Deo, fugitque
castitas de moribus, exercetur in mentibus luxuria. Unde et subditur:
Et cum se invicem sibimet etiam tacente lingua conspectu mutuo corda
nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro
delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus,
fugit ipsa castitas de moribus.
Castitas quippe de moribus fugit, dum libidinosa voluntas conspectibus
mutuis magis magisque inardescit. Etsi corpus ab immunda violatione non
tangitur, ipsa tamen immunda violatio, visu, affectu, cogitatione,
delectatione perpetratur, ipsisque fomentis quasi quibusdam gradibus
crescit peccatum. Cogitatio parva delectationem parit, delectatio
consensum, consensus operationem, operatio consuetudinem, consuetudo
necessitatem. Apostolus enim legem peccati dicit esse in membris (Rom.
VII), quae lex consuetudo est, quam peccando concipimus, et ab ea cum
volumus non discedimus, quia necessitatis vinculo per consuetudinem
retinemur. Bonum est ergo culpam corrigere cum incipit apparere, quia si
morari coeperit, immanitatem sceleris facit, et quid dicit Psalmista de
hujusmodi? Prolongaverunt iniquitatem suam; Dominus justus concidet cer
vices peccatorum (Psal. CXXVIII).
Nec putare debet, qui in feminam figit oculum et illius in se diligit
fixum, ab aliis se non videri cum hoc facit, videtur omnino et a quibus
se videri non arbitratur.
Hoc videmus frequenter de his qui culpas suas volunt abscondere, quod
dum vitia quasi caute et latenter agere existimant, ipsi seipsos dum
nesciunt demonstrant, et culpa quae occulta esse creditur, ab aliis
manifeste cognoscitur.
Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo
desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non
videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius?
In cunctis ergo quae vel agendo vel loquendo vel cogitando delinquimus,
aspectum superni judicis vehementer formidare debemus, quia, si
aliquando non apparent hominibus vitia nostra, illius tamen oculis nuda
sunt omnia et aperta. Et hoc nos a culpa reprimere debet quia in ejus
judicio nihil inultum poterit remanere. Contra vitiorum incentiva
debemus opponere inferni tormenta, et contra transitoriam delectationem
perpetui ignis dolorem. Valde stultus est qui pro eo quod parvo tempore
luxuriae deservit, suumque miserum desiderium parvis delectationibus
pascit, et coelestem perdit amoenitatem et incurrit aeternam
damnationem.
Ille ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae malae placere.
Illum cogitet omnia videre, ne velit feminae male videri. Illius namque
et in hac causa commendatus est timor ubi scriptum est. Abominatio est
domino defigens oculum.
Ex quibus verbis patet, quia si oculum in feminam figimus, Deo nostro,
cui placere debuimus, abominabiles sumus. Et a quo debuimus recipere
gloriam, recipiemus poenam. Quapropter necesse est ut si a nostris
vitiis divinus non separat amor, vel reprimat timor, etsi nos non
delectant superna gaudia, vel terreant aeterna supplicia. Sic homo
recedere a peccato incipit, si timeat displicere auctori suo.
Si dicit aliquis: Quomodo timebo Deum? Si vis Deum timere, illum cogita
omnia videre. Titillat te mala conscientia, cogita quia Deus videt te.
Quidquid in te malum fuerit, pensa quia Deus totum conspicit. Quidquid
egerimus, aut dixerimus, aut mente tractaverimus, semper attendamus
super nos oculos Dei, semper timeamus displicere illi. Haec est via
justitiae, haec sunt primordia sapientiae, sicut scriptum est: Initium
sapientiae timor Domini (Eccli. I). Sequitur: Quando ergo simul estis in
ecclesia vel ubicunque ubi feminae sunt, invicem pudicitiam vestram
custodite.
Magna est pudicitiae virtus et multum commendata in Scripturis divinis.
Haec virtus coelestis et spiritualis est. Nam hominem a terra sublevat,
angelis sociat, Deo conjungit, de terreno coelestem, de carnali
spiritualem facit. Haec virtus etiam humanam naturam transcendit. Nam
quod homo pudicus est, quod castus, non tam virtus humana facit quam
divina. Per hanc nos amat invisibilis sponsus. Non enim placet Deo anima
si non est casta, si non est pudica. Nam si immunditiae et luxuriae
deservit, abominabilis est ei et reproba. Pudicitiae virtus acceptabilis
est Deo et hominibus. Hanc nobis invidet, hanc impugnare non cessat
antiquus humani generis hostis. Ipse enim est persuasor immunditiae et
luxuriae, plures corrumpit, non parcit clericis, non indulget monachis,
et quod magis gemendum est, ipsos etiam religiosos prosternit.
Necesse est ergo summa vigilantia invicem nostram pudicitiam custodire.
Nam, si eam perdimus, totuin perdimus, etiam nosmetipsos. Qui perdit
pudicitiam perdit animam, perdit Deum, perdit et semetipsum. Sed ad hoc
in unum habitamus, ut nos invicem custodiamus, invicem corrigamus,
invicem erudiamur, ut quod quisque non potest per seipsum, possit per
alium. Et quia nostra custodia non a nobis est, sed a Deo, bene
subditur.
Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.
Non enim sufficiens est nobis custodia nostra nisi etiam adsit divina.
Unde scriptum est: Nisi Dominus custodierit (Psal. CXXVI), etc. Nemo est
qui pudicitiam possit custodire, aut in seipso, aut in alio, nisi per
Deum. Sed si ipse habitaverit in nobis, poterimus per ipsum, quod non
valemus per nos. Sic ergo studeamus vivere, ut nos in ipso et ipse in
nobis dignetur habitare, ut justi et casti possimus esse per ipsum, quae
vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|