CAPUT VII. DE CORRECTIONE FRATRUM.

Etsi hanc de qua loquor oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete ne coepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocunque die idipsum eum facere videritis, jam velut vulneratum sanandum prodat, quicunque hoc potuerit invenire. Prius tamen est alteri vel tertio demonstrandum, ut duorum vel trium possit ore convinci; et competenti severitate coerceri.

Haec sententia verbis apostolicis concordat et evangelicis. Ait enim beatus Paulus: Si fuerit homo praeoccupatus in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Gal. VI). Et Dominus in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, si te audierit lucratus es fratrem tuum. Si te non audierit, adhibe tibi duos vel tres, ut in ore duorum vel trium stet omne verbum (Matth. XVIII), Summa quidem diligentia investiganda et corrigenda est culpa. Nam, si eam non emendamus in hoc saeculo, damnabimur in futuro. Unde Apostolus: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X). Melius est ergo hic emendare vitam quam tunc perire. Qui amat corripi sapiens est. Unde scriptum est: Corripe sapientem et amabit te. Stultus autem si corripitur irascitur. Sed quid dicit Apostolus ad discipulum? Insta, inquit, opportune, importune (II Tim. IV). Opportune dicebat propter eos qui libenter audiebant verbum praedicationis. Importune propter eos qui inviti audiebant. Similiter eos qui culpas redarguunt, quandoque oportet esse importunos, sed ista importunitas non est ex ira, sed ex charitate, et saepe is qui conturbatur quia corripitur, cum cogitare coeperit, quanto eum amore frater suus reprehenderit, gaudet de reprehensione, et quod deliquit studet emendare.

Nec vos judicetis esse malevolos quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros quod indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus habet in corpore quod velit occultari, cum timet secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius debes manifestare, ne deterius putrescat in corde

Si crudelis est qui vulnus in corpore fratris celat, multo magis crudelis est, qui peccati vulnus in anima fratris non indicat, et reus mortis illius existit, quem tacendo perire permittit. Sicut enim ille ex opere, ita iste damnatur ex taciturnitate. Quia si is crudelis est qui culpam non detegit, econtra ille misericors est qui eam non abscondit. Nec majorem potest erga miserum misericordiam agere, quam pereunti vitam praestare. Magna quoque illi merces debetur ab Omnipotente a quo dictum est: Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Et Jacobus ait: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum (Jacob. V). Quo autem ordine culpa debeat demonstrari, ostendit cum subjungit:

Sed, antequam aliis demonstretur per quos convincendus est si negaverit, prius praeposito debet ostendi si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correctus non innotescere caeteris.

Culpa cum occulte committitur, ab aliis fratribus, qui ejus culpae conscii sunt, hic qui deliquit frater secreto debet corrigi; quos si neglexerit audire, patri monasterii debet indicari, ut et ipse fratrem secreto corrigat, quatenus culpa, quae adhuc latens est, si forte secretius corrigi potuerit, non omnibus innotescat. Si autem negaverit tunc testes adhibeantur, ut convictus districtius judicetur. Et hoc est quod subditur.

Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alii etiam coram omnibus, ut possit non ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus convinci. Convictus vero secundum arbitrium praepositi vel etiam presbyteri ad cujus dispensationem pertinet arbitrium, debet emendatoriam subire vindictam.

Qui blande castigatus non corrigitur, necesse est ut acrius corrigatur. Cum dolore enim abscindenda sunt quae leniter sanari non possunt. Qui autem admonitus secreto de peccato corrigi negligit, publice arguendus est, ut vulnus, quod occulte sanari nescit manifeste valeat emendari. Manifesta autem peccata non sunt occulta ratione purganda. Palam enim arguendi sunt qui palam peccant, ut dum sanantur aperta objurgatione, ii qui eos imitando deliquerunt corrigantur. Hic ergo qui secreto corrigi noluit, publice convictus debet emendatoriam subire vindictam.

Quam si ferre recusaverit, etiam si inde non abscesserit, de vestra societate projiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat.

Melius est enim, ut pro multorum salvatione condemnetur unus, quam per unius exemplum plurimi periclitentur. Hinc Dominus ait in Evangelio: Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum et projice abs te. Expedit enim tibi ut unum membrorum tuorum pereat, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus tua scandalizaverit te, abscinde eam et projice abs te (Matth. V). Per dextrum oculum aut dextram manum possumus intelligere aliquem nostrum necessarium amicum. Qui providet in causis, oculus noster est; qui ministrat in necessariis, manus nostra est; qui si etiam providet in spiritualibus, noster dexter oculus est aut dextra manus. Talis et tam necessarius si caeteros in Dei servitio scandalizaverit, de corpore, id est de societate est abscindendus. Melius est enim unius solatium perdere quam per unum totum corpus perire.

Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, judicandisque peccatis diligenter et fideliter observetur cum dilectione hominum et odio vitiorum.

Hinc idem beatus doctor alibi dicit: Sic diligendi sunt homines ut non diligantur eorum errores. Aliud est enim amasse quod facti sunt, aliud vero odisse quod faciunt. Sunt nonnulli qui aliorum redarguunt culpas non tam ex charitate quam ex odii amaritudine, non tam ut eos corrigi velint, quam ut odium quod in corde gestant exercere valeant. Et hoc non est secundum Deum. Magis aut ad vindictam pertinet quam ad disciplinam. Caveant ergo ut neminem cum ira et indignatione, sed potius cum dulcedine et charitate redarguant. Et si aliquando culpa exigente sonat in voce asperitas, semper tamen maneat in mente lenitas. Juxta quod Apostolus praecipit dicens: Vos, qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis (Galat. VI). Bene autem subjungit: Considerans temetipsum, ne et tu tenteris (ibid.). Attende enim teipsum qui alium reprehendis, quia peccator existis et fragilis, ne graviter tenteris si quem reprehendere conaris indignando potius quam compatiendo. Fiat ergo cum dilectione hominum et odio vitiorum, ita ut amor servetur in corde erga hominem, et odium adversus vitium, quia districtio debetur vitiis, compassio vero naturae. Sequitur:

Quicunque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte litteras ab aliquo vel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro illo.

Ideo progressum esse in malum magnum dicit fratrem qui occulte aliquid recipit, quia aliquid occultare, est ordinem infringere. Magnum malum incurrit qui ordinis sui praevaricator existit. Nisi propheta sanctus magnum malum esse sciret quod Giezi discipulus suus a Naaman Syro munus occultum accepisset (IV. Reg. V), nequaquam eum tam terribiliter passione leprae percuteret. Exemplo itaque suo nos docuit gravi correctione dignum esse qui committeret simile peccatum. Tamen, si hoc ultro confitetur, parcendum est ei et orandum pro eo. Nam culpa levior efficitur quae confessione voluntaria humiliter aperitur. Unde David dicit: Dixi: Confitebor, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI).

Si autem deprehenditur et convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.

Quia si gravior est culpa, gravior competit disciplina. Graviter quippe et mortaliter offendit, qui malum quod agit etiam abscondit. De occultis litteris et munusculis beatus Hieronymus ita scribit: Occultas, inquit, litteras et sudariola et crebra munuscula sanctus amor non habet. Quisquis talibus delectatur, magna vanitate seducitur. Et quo plus delectatur infimis, eo amplius ejicitur a supernis. Ex hujusmodi autem mala gravia solent generari. Sed qui perfecte vitia cavere desiderat, non solum studet ut ea quae per se mala sunt caveat, sed etiam illa refugit, unde etiam vel prava actio, vel mala opinio procedere possit. Nos vero quos oportet bene vivere et bonum exemplum aliis demonstrare, non convenit talia agere, unde quis possit vel malam suspicionem habere.