CAPUT VIII. DE CUSTODIA RERUM COMMUNIUM.

Vestes vestras in unum habeatis sub uno custode vel duobus, vel quot sufficere possint ad eas excutiendas ne a tinea laedantur. Et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario.

Quia vestes praecipit reponi sub uno custode vel pluribus, duae videntur causae. Prima videlicet, ne per incuriam neglectae a tineis corrumpantur. Secunda, ne frater hanc ipsam vestem quam habet, in propriam se habere crederet, si in proprio loco sibi reponere liceret. Huic autem sententiae videntur verba concordare, quae sequuntur, ait enim:

Et si fieri potest ad vos non pertineat, quod vobis indumentum pro temporum congruentia proferatur; utrum hoc recipiat unusquisque, quod deposuerat, an aliud, quod alter habuerat; dum tamen unicuique prout cuique opus est non negetur.

Ideo ait si fieri potest, ut si cui videatur difficile, liceat ipsum, quod deposuerat vestimentum suscipere. Ad majorem enim perfectionem pertineret si ad tantum contemptum sui quis pervenisset, ut eo solummodo, quod opus est corpori contentus esset, juxta quod ait Apostolus: Habentes victum et vestitum, his contenti esse debemus (I Tim. VI). Non determinat quantum vel quale, sed tantum ea notat quae sufficiant naturae. Nam in imperfectis plus semper voluptas appetit, quam necessitas. Sicut autem ait beatus Augustinus, Humana natura modico contenta est, sed consuetudo multa addidit: voluntas atque voluptas plura copulavit. Si quis Deum perfecte diligeret, si carnalibus desideriis omnino renuntiaret, multa resecaret superflua, quae modo tenet quasi necessaria. Discamus ergo Deum toto corde diligere, quatenus per ipsius amorem studeamus, et contenti esse necessariis, et superflua resecare, ut dum quod opus est unicuique non negatur, ultra quod opus est a nemine requiratur. Charitas non quaerit quae sua sunt; charitas communia anteponit; charitas facit esse abjectum in domo Dei. Hanc si quisquam perfecte possedit, etiam ex eo quod opus erit, sibimetipsi resecabit.

Si autem hinc inter vos contentiones, et murmura oriuntur, cum quaeritur aliquis se deterius accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita vestiatur sicut alius frater ejus vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis.

Habitus cordis vestri sanctificatur per gratiam Dei; per inhabitationem Spiritus sancti, quando inest pax, charitas, bonitas, humilitas, patientia, concordia, mansuetudo, et alia hujusmodi. Haec sunt nostrae interiores divitiae, scilicet boni mores et virtutes. Sed si incipimus inter nos contendere, murmurare et litigare, statim ab his spiritualibus bonis vacui remanemus. Virtutes enim cum vitiis remanere non possunt. Nam fermentum modicum totam massam corrumpit (I Cor. V). Hinc se debet quisque probare, et sollicite pensare quantum illi intus desit, et quam magnum damnum incurrit, qui pro rebus transeuntibus, hoc unde debet esse beatus, perdit. Valde ergo nobis cavendae sunt lites et contentiones, quia haec sunt opera carnis; et sicut ait Apostolus, Qui talia agunt regnum Dei non consequuntur (Galat. V). Ideo nos admonet in alio dicens: Nihil per contentionem aut inanem gloriam; superiores sibi invicem arbitrantes, non ea quae sua sunt singuli cogitantes, sed ea quae sunt alterius (Philipp. II). Plurimum enim valent haec duo ad removendas lites, et generandam concordiam, cum quis se inferiorem omnibus judicat, et ea quae sunt alterius, magis quam sua propria pensat. In his enim duobus humilitas et charitas commendatur; quae non solum non discordare solent, sed etiam discordantes ad concordiam reducere. Et quia haec quae dicta sunt ad perfectiores pertinent, propter minus perfectos temperat sententiam cum subjungit:

Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis, quod deposueritis, in unum tamen locum sub communibus custodibus habete, quod ponitis.

Ut videlicet dum in communi loco reponitur hoc ipsum, quod in proprium usum suscipitur, non proprium esse, sed commune credamus.

Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant majori studio, et frequentiori alacritate, quam si vobis singulis faceretis propria.

Et inde apostolicam sententiam apponit, et exponit dicens:

Charitas enim, de qua scriptum est: Quod

“non quaerit quae sua sunt,”

sic intelligitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit.

Haec est causa quare nullus sibi operetur, sed in communi fiant majori studio, et frequentiori alacritate, quam si essent propria. Haec causa, inquam, quia charitas non quaerit quae sua sunt, sed communia propriis anteponit. Si charitas Christi non quaerit quae sua sunt, nullus nostrum debet operari sibi Et si Christi charitas communia propriis anteponit, ergo majori studio et frequentiori alacritate debemus agere communia quam si essent propria. Major est enim fructus charitatis quam proprietatis. Nam quod oculus non vidit nec auris audivit, hoc praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II).

Et ideo quanto amplius rem communem quam propria vestra curaveritis, tanto amplius vos proficere noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas superemineat, quae permanet, charitas.

Transitura quippe necessitas utitur temporalibus rebus, temporalibus studiis, in quibus debet semper charitas eminere, quia nullus potest placere Deo sine charitate. In cunctis ergo quae agimus necesse est ut semper emineat charitas, quia ipsa est mater virtutum, ipsa est radix omnium bonorum. Haec est via sublimior qua tenditur ad coelum, de qua Paulus apostolus ait: Adhuc excellentiorem vobis viam demonstro (I Cor. XII). Multum proficit in hac charitate qui pro amore Dei cuncta quae hujus mundi sunt despicit, nihil sibi retinere appetit, quidquid habet in commune dividit. Vere per excelsam viam graditur, qui, calcatis terrenis, mente et desiderio ad coelestia sublevatur. Charitas in amore Dei constat et proximi. Amor autem Dei tribus modis exprimitur, ut nihil remaneat in homine quod non divinae dilectioni subdatur. Nam Deum praecipimur diligere ex toto corde, videlicet ut omnes cogitationes nostras referamus ad Deum; ex tota mente (Deut. VI), ut omnem rationem qua intelligimus et discernimus habeamus in ipsum; ex tota anima (ibid.), ut omnes affectiones animae dirigamus ad Deum. In dilectione proximi duo servanda sunt. Ut quod tibi non vis fieri aliis ne feceris (Tob. IV). Et quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII). Ex hac gemina virtute dilectionis in proximum omnes virtutes oriuntur, quibus aut utiliter quae sunt appetenda cupimus, et quae vitanda sunt vitamus. Ex his duobus articulis congrue diligitur proximus, dum et beneficiis fovetur et nulla malitia laeditur. In omnibus ergo quibus utitur transitura necessitas, debet semper eminere charitas. Quia quidquid agimus aut loquimur ad Dei charitatem debet respicere aut proximi, ut in omni nostra conversatione, nostrae intentionis summa versetur semper in charitate. In his autem duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII).

Consequens ergo est ut etiam cum quis suis filiis aut aliqua necessitate ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquam contulerit vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate praepositi, ut in rem communem redactum, cui necesse fuerit praebeatur.

In omni enim vita nihil licet occulte recipere vel recipi, nihil proprium retineri, sed si quid alicui datur reddendum est praeposito, ut cui necesse fuerit praebeatur. Sic exstinguitur avaritia, sic superfluitas resecatur. Sic nutritur charitas et paupertas sancta custoditur, quia dum non licet terrena retinere, cogitur animus coelestia cogitare. Sed sunt quidam qui graviter conturbantur, cum ea quae ab aliis suscipiunt, eis non permittuntur retineri. Amant munuscula, delectantur in propriis. Et saepe ex parvis et vilibus rebus tanto inardescunt desiderio, ut earum occasionibus concordiam fratrum soleant conturbare. Quod persuasione diabolica fieri dubium non est. Callidus enim hostis omnium mores novit et qualitates, atque eorum affectus discernit, et in eo unumquemque tentat in quo se magis praevalere cognoscit. Nec curat utrum ex magno vel ex parvo decipiat, tantum ut charitatem fratris corrumpere valeat. Debemus contra hostem callidum cauti et vigilantes esse, atque ejus laqueos in omni rerum materia praecavere, et omnia terrena quibus decipere potest, animi virtute calcare, ut possimus cantare cum Propheta: Laqueus contritus est et nos liberati sumus (Psal. CXXIII). Sed quia quidam in hoc capiuntur, ideo subjunctum est:

Quod si aliquis rem sibi collatam celaverit, furti judicio condemnetur.

Apostolus dicit: Fures et latrones regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Furtum enim criminale peccatum est, sicut scriptum est: Non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, etc. (Exod. XX.) Quia ergo inter criminalia mala deputatur juxta canonum sententiam, sic judicare debet quisque de furto, quomodo de adulterio, quomodo de homicidio, quomodo de falso testimonio. Frater qui rem sibi collatam celaverit, Judae traditoris locum tenet in Ecclesia sancta, qui fur erat et latro et loculos habens, et ea quae mittebantur Domino, asportabat et abscondebat. Qui tanto cupiditatis et avaritiae vitio exarsit, ut Dominum suum sicut diabolus in cor miserat, venderet et traderet. Sed appetendo lucrum invenit mortem, sicut scriptum est: Dum sitit lucrum pervenit ad loqueum. Tales sunt fructus avaritiae. Caveant ergo fratres ne lucra appetant, ne quamlibet rem abscondant, ne dum suadente diabolo tam detestabilem perpetrant culpam, justo omnipotentis Dei judicio mortis et damnationis perpetuae incurrant poenam.