|
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi laventur sive a vobis
sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis
nimius appetitus.
Quare vestimenta lavari secundum arbitrium praepositi jusserit, ipse
idem causam exponit: ne videlicet frater sordes in animo contrahat, si
ultra modum vestes mundas habere concupiscit; tanto enim quisque
polluitur intus, quanto ad inanem gloriam foris mundatur. Curare ergo
debent praelati ne per nitorem vestium delinquant subjecti. Non enim
nitor vestium, sed morum honestas ornat clericum. Unde Apostolus nos
admonet dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in
novitate sensus vestri (Rom. XII). Nam qui formam hujus saeculi
appetunt, formam interioris hominis non requirunt. Et quanto exterior
pulchritudo diligitur, tanto interior minus curatur. Haec est autem
vera, et spiritualis munditia quam requirit in nobis Deus, dicens:
Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis
meis (Isa. I). Non enim ait: Beati mundo corpore, sed: Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et ne quis putaret curam
carnis similiter esse resecandam, adjungit:
Lavacrum etiam corporis cum infirmitatis necessitas cogit minime
denegetur. Fiat autem sine murmure de consilio medicinae; ita etiam si
nolit jubente praeposito faciat, quod faciendum est pro salute. Si autem
velit et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur.
Haec sententia verbis apostolicis videtur concordare, quae carnis curam
fieri prohibet in desideriis non in necessitate. Multum enim interest
inter necessitatem et cupiditatem. Nam quod ex necessitate est, utile
est; quod autem ex cupiditate, vitium est. Sunt autem quidam qui dicunt
religioni non competere corporalem medicinam. Sed si diligenter
attenderent, ipsi recognoscerent quia hoc quod manducamus et bibimus,
quod vestibus operimur, et terrenis rebus ad necessitatem utimur,
corporis medicina est.
Fiat ergo sine murmure de consilio medicinae.
Et bene ait: Nolens in necessitate cogatur, volens ex cupiditate
reprimatur, quia necessitati non cupiditati obediendum est. Nam
aliquando etiam si noceat, prodesse creditur, quod delectat. Ecce quare
homo suae cupiditati obedire non debet, quia saepe sic ipse sua
cupiditate decipitur, ut credat id sibi prodesse, quod nocet. Sic fallit
homines mala cupiditas; sic simulat bonum esse, quod malum est et
perniciosum est. Ecce quare adeo damnant cupiditatem sacrae Scripturae,
et carnalem delectationem, quia ad mortem trahunt homines dum ipsi
nesciunt.
Aliquando etiam si noceat, prodesse creditur quod delectat.
Sed juxta Apostoli vocem oportet nos abstinere a carnalibus desideriis,
quae militant adversus animam, quia caro quidem concupiscit adversus
spiritum. Sed per disciplinam spiritus reprimenda est concupiscentia
carnis. Sed sunt quidam qui rigorem spiritus; alii qui mollitiem carnis
supra modum sectantur. Illi dum spiritualiter vivere appetunt, aliquando
cum vitiis, et carnem exstinguunt. Sed sciendum est quia virtus, si
modum non habeat, in vitium vertitur. Illi vero qui carnaliter volunt
vivere, cum cura carnis student et propria desideria nutrire. Ponendus
est igitur utriusque modus, et cogendi sunt illi facere, quod faciendum
est, pro salute. Hi vero reprimendi sunt ne faciant quod carnaliter
concupiscunt. Salus quidem corporis ad serviendum Deo servanda est;
cupiditas vero carnis exstinguenda est. Et quia de manifesta infirmitate
locutus est, de latenti dolore subjungit, dicens:
Denique si latens est dolor, famulo Dei dicenti quid sibi doleat, sine
dubitatione credatur.
Jure enim credendus est, quem boni mores, et conversatio sancta famulum
Dei esse commendant. Non enim ex ore loquentium cognoscitur veritas aut
falsitas, sed a fructibus eorum cognoscetis eos, dicit Dominus. Non sunt
fallaces, non sunt duplices; non sunt ex illis, qui in corde, et ore
locuti sunt falsa. Famuli Dei quales sunt in corde, tales sunt in ore.
Bona vita fidem dat verbis. Mala vita etiam ipsam veritatem facit esse
ambiguam. Sine dubitatione ergo credantur qui sine dubitatione sunt
boni. Alio modo: Si latens est dolor, sine dubitatione credatur. Famulus
enim Dei timet Deum offendere non solum in opere, sed etiam in sermone.
Tales nos exhibere debemus, ut quidquid dixerimus sine dubitatione
credatur. Vita debet commendare sermonem, et opera bona testimonium
perhibere veritati sicut Salvator noster de se dicit: Si mihi non
creditis; vel operibus credite. Opera, inquit, quae facio, ipsa
testimonium perhibent de me (Joan. X). Multi enim sunt quibus non
creditur etiam si verum dicant, quia illi mali sunt aut in suspicione
habentur ne mali sint. Sed si nostra vita sine suspicione coeperit esse
bona, mox verba nostra sine dubitatione credentur esse vera. Quanto
quisque minus bonus est, tanto minus ei creditur; quanto coeperit esse
religiosior, tanto verbis ejus major fides praestatur. Sed quia
infirmitatis necessitas aliquando appetit ea, quae sibi ipsi sunt
contraria, ideo adjungit:
Sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat expediat, si non est
certum, medicus consulatur.
Credendum est eorum verbis, nec tamen statim acquiescendum est eorum
desideriis, nam et famulos Dei illicita tentant desideria; ergo si non
est certum, medicus consulatur. Quaeratur ille qui de incerto faciat
certum. Nec mirum si medicorum consilia quaerimus, cum apostolum Paulum
consilio medicinae usum fuisse legamus. Nam per Epistolam suam Discipulo
suo Timotheo praecipit dicens: Modico vino utere propter stomachum et
frequentes tuas infirmitates (I Tim. V). A rigore ergo abstinentiae
discretus magister discipulum temperat, ne scilicet frequentibus
passionibus fractus a bono praedicationis elanguescat. Bonum quippe erat
ut discipulus ex infirmitate patientiae fructum redderet, sed utilius
esse providebat Apostolus si usu medicinae aliquantulum convalescens
animas Deo lucrifaceret. Ex diversis autem bonis utiliora eligenda sunt.
Hac autem auctoritate fulti ad haec medicinam corporalem quaerere
debemus, ut inde majorem fructum Domino referamus.
Nec eant ad balnea, sive quocunque ire necesse fuerit, minus quam duo
vel tres.
Provideamus bona, ait Apostolus, non tantum coram Deo, sed etiam coram
omnibus hominibus (II Cor. VIII). Propter nos conscientia bona sufficit
nobis, propter alios fama nostra non pollui, sed pollere debet in nobis.
Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est, maxime
in hoc loco positus, de quo dicit apostolus scribens ad discipulum:
Circa omnes teipsum bonorum operum praebe exemplum (Tit. II). Rursus
alibi dicit: Speculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Qui nos
amant quaerunt quid in nobis laudent, qui vero nos odiunt detrahunt
nobis. Nos autem in utroque medio constituti adjuvante Domino nostro
Jesu Christo, et vitam et famam nostram sic custodire debemus, ut non
erubescamus a detractoribus laudari. Simul ergo ire debent duo vel tres,
et propter solatium et propter bonae famae testimonium. Unde Salomon
ait: Vae soli, si ceciderit non habet sublevantem; si fuerint duo,
fovebuntur mutuo. (Eccle. IV). Bene autem ait, cum quibus praepositus
jusserit ire debet, scilicet ut a praelato provideatur securitas
personae et a subdito servetur virtus obedientiae.
Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua
imbecillitate sive etiam febribus laborantium, alicui debet injungi, ut
ipse de cellario petat, quod cuique opus esse prospexerit.
Eligendus est frater timens Deum qui circa infirmos curam maximam gerat,
et quod opus eis fuerit ministrare eis studeat, et eo studio et affectu
eis deserviat, ac si ipsi Domino Jesu Christo deserviret. Ipse etenim
dicturus est in judicio. Infirmus fui, et visitastis me (Matth. XXV). Et
iterum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (ibid.). Debent
ergo fortiores imbecillitatem portare infirmorum. Sic enim divina
charitas adimpletur teste Apostolo qui ait: Alter alterius onera
portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Lex Christi est
dilectio. Dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Diversa
vero tempora et diversae infirmitates faciunt ut onera nostra portemus
invicem. Nihil autem sic probat amicum quam oneris amici portatio. Sed
et ipse infirmus cui pro Dei amore servitur, debet pensare et summopere
cavere ne superfluitate sua aut impatientia sibi servientem contristet.
Studeat autem Deo gratias agere, ne infirmitas quae data est ei ad
purgationem animae, vertatur ad augmentum culpa
Sive autem qui vestibus sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure
serviant fratribus suis.
Tales se exhibeant, et ea charitate fratribus suis deserviant, ne ipsi
de ministerio sibi commisso peccent in murmure, nec alios per suam
negligentiam faciant murmurare. Grave peccatum est murmuratio testante
Gregorio qui ait: Regnum coelorum nullus qui murmurat accipit, nullus
qui accipit murmurare poterit. Et Salomon: Praecordia fatui sicut rota
carri (Eccli. XXXIII), fenum portat et murmurat. Tales ergo sunt in
congregatione qui carne subditi non cessant a murmuratione. Apostolus:
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus
perierunt (I Cor. X). Quare a serpentibus, nisi quia serpens venenosus
est, et omnis qui murmurat venenum diaboli habet in lingua. Jacobus.:
Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. III). Cavendum est
ergo nobis a murmure, ne mortifero et diabolico pereamus veneno.
Codices certa hora petantur, extra horam qui petierit non accipiat.
Superius praecipit instare orationibus temporibus constitutis. Tempora
ergo sunt distinguenda quibus debemus orare, et quibus debemus legere.
De opere quoque alibi admonet ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia
opera vestra in unum fiant. Haec tria commendat nobis regula quae animae
nostrae valde sunt necessaria, scilicet orationem, lectionem,
operationem. Nam oratione mundamur, lectione instruimur, operatione
beatificamur, sicut Spiritus sanctus dicit in Psalmo: Labores manuum
tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII). Quia
autem dicit ut codices singulis diebus petantur, frequentia legendi
commendatur. Frequenter debet legere servus Dei. Valde enim est utilis
divina lectio. Nam per lectionem discimus quid cavere, quid agere, quo
tendere debeamus. Hinc Psalmista ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum
(Psal. CXVIII). Perfectionem sensus et intellectus augentur. Lectio ad
orationem nos instruit et ad operationem, et nos informat ad
contemplativam vitam et activam. Ideo in Psalmo: Beatus vir, scribitur,
qui in lege Domini meditatur die ac nocte (Psal. I). Haec sunt arma,
videlicet oratio, lectio et operatio quibus diabolus expugnatur. Haec
sunt instrumenta quibus aeterna beatitudo acquiritur. His armis vitia
comprimuntur, his alimentis virtutes nutriuntur. Sed, etsi a lectione
cessatur, debet manuum operatio subsequi, quia otiositas inimica est
animae, et antiquus hostis quem a lectione sive ab oratione vacantem
invenerit, facile ad vitia rapit. Per usum namque lectionis discetis
qualiter et vos vivatis et alios doceatis; per manuum operationem, et
corporis macerationem, et vitiis alimenta negabitis, et vestris
necessitatibus subvenietis, et habebitis unde necessitate patientibus
aliquid porrigatis.
Vestimenta vero, et calceamenta quando fuerint indigentibus necessaria
dare non differant sub quorum custodia sunt, quae poscuntur.
Hoc est quod superius dictum est, ut sine murmure serviant fratribus
suis. Nequando differunt necessaria dare, faciant fratres murmurare, et
sint occasio peccati. Studeant ergo servire fratribus suis propter Deum,
et necessaria congruis temporibus ministrare. Et hoc faciant sine
murmure, sine tristitia, sine dilatione, cum gaudio et hilaritate, quia
hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX), ut omne quod opus est eis
secundum modum congregationis, et possibilitatem loci habeant; et eis
qui serviunt sit major ex inde merces a Domino. In indumentis vero et
calceamentis clericorum congruus servandus est modus, ne pretiosa, vel
nitida sint supra modum aut nimis abjecta et vilia; nec habentia
compositionem plusquam decet, nec incompositionem ultra quam oportet.
Talia ergo sint ut religionem simul commendent et honestatem. Caveant
ergo fratres quibus necessaria ministrantur, ne quid expetant importune,
aut quod non deceat eorum religionem. Nam quidquid superfluum habent,
mortiferum est illis. Perpendant ergo quoniam ea quae expendunt,
oblationes sunt fidelium pro redemptione peccatorum. Et ideo non
glorientur talibus uti, sed magis timeant, quod in Veteri Testamento de
sacerdotibus dictum est, iniquitatem populi eos debere portare. Et ideo
cum magno timore solliciti sint super eos quorum donis participant, quia
magnum est periculum. Salubrius est autem pauperes Christi, sicut jam
praedictum est, semper minus egere quam plus habere. Nam unde pauperes
erimus nisi penuriam propter Deum aequanimiter portemus? Quantum ergo
meminimus nos illicita commisisse, tantum oportet a licitis abstinere.
Per angustam enim portam intrare debemus, ut ad latitudinem coelestium
gaudiorum pertingere valeamus. Nam quanto arctiorem vitam hic agimus,
tanto majorem gloriam possidebimus in coelo.
Lites autem nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat
in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Sic
enim legitis: Qui odit fratrem suum homicida est (I Joan III).
Sic paulatim saepe crescunt vitia. Sane cum ab otioso verbo linguam
restringere nolumus, ad noxia dilabimur; inde aliquando ad murmura et
detractiones decidimus; plerumque etiam usque ad lites et contentiones;
inde ad iram et odium, et juxta Salomonis vocem dum negligimus corrigere
minima, prolabimur ad majora (Eccli. XIX). Dum ergo vitium ex vitio
oritur, iniquitas prolongatur. Hinc propheta ait: Vae qui trahitis
iniquitatem in funiculis vanitatis! (Isa. V.) Et Psalmista:
Prolongaverunt iniquitatem suam: Dominus justus concidet cervices
peccatorum (Psal. CXXVIII). Primum est ergo omnino cavendum peccatum.
Melius est enim praecavere quam emendare. Quia si per fragilitatem
peccare contigerit, facile culpa corrigitur, quae cito cognoscitur. Hinc
est, quod Dominus de muliere ad serpentem dicit: Ipsa conteret caput
tuum (Gen. III); caput serpentis conteritur, quando peccatum ibi
corrigitur ubi nascitur. Debet ergo quisque esse sollicitus, ut mox ibi
se studeat emendare ubi se noverit deliquisse. Quantum interest inter
festucam et trabem, tantum interest inter iram et odium. Odium enim est
inveterata ira, quae quasi ex vetustate tantum accepit ut merito vetus
appellaretur. Fieri enim potest ut si irascaris homini, velis etiam
corrigi; si autem oderis, non potes eum velle corrigi. Per iram mentis
oculus turbatur; per odium etiam exstinguitur. Unde Apostolus: Qui odit
fratrem suum in tenebris est (I Joan. II). Nulli irascenti videtur ira
sua injusta. Unde de omni indignatione cito redeundum est ad
mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in ejus odium transit
cui non celeriter ignoscitur. Unde subditur:
|
|