|
In praecedentibus praemissa descriptione originis et discretionis
artium, et quarumdam aliorum, ortum, cursum et occasum omnium regnorum
ab initio usque ad nos disposuimus. In sequentibus, profundas
allegoriarum obscuritates, secundum subjacentis historiae cursum, prius
de Veteri Testamento, deinde de Novo, in quantum praesenti brevitati
sufficere videtur, elucidabimus. Invenies in hac parte libelli multa
juxta imbecillitatem mei sensus, necessaria tuae inchoationi: et in
cognitione veritatis, et in amore virtutis omnibus modis utilia, si
tamen quae scripta sunt legere et memoriae commendare non neglexeris.
|
|