|
In principio creavit Deus coelum et terram. Coelum designat summa, terra
ima; coelum invisibilia, terra visibilia; coelum angelos, terra homines;
coelum spiritualia, terra corporalia; coelum angelos sublimitate
positionis et excellentia conditionis, sublimitate positionis, quia
cunctas visibiles et materiales creaturas altitudine supercellit.
Excellentia autem conditionis, quia res caeteras sua soliditate, et
quadam perpetuitate praecedit. Sic illa coelestium spirituum angelica
natura, creaturas universas, et coelestis patriae mansione, et
conditionis suae dignitate superat, et eis superemicat. Terra significat
hominem, et loci positione, et conditionis minori dignitate. Loci
positione, quia coelo est inferior; conditionis minori dignitate, quia
coelo corruptibilior. Sic homines, respectu angelorum, et mansione sunt
inferiores, et conditione corporalis naturae minus digni. Secundum
praedictam quoque institutionem, coelum significat praelatos, perfectos,
contemplativos. Terra autem significat subditos, imperfectos, activos.
Praelati namque, perfecti, contemplativi, sive auctoritate muneris, sive
differentia dignitatis, sive merito virtutis, subjectis, imperfectis,
activis sunt superiores. Subjecti vero, imperfecti, activi praelatis,
perfectis, contemplativis inferiores.
Coelum igitur angeli, terra homines: coelum praelati, terra subjecti;
coelum perfecti, terra imperfecti; coelum contemplativi, terra activi.
|
|