CAP. X. De Adam, Eva et filiis eorum.

Postquam Adam et Eva de paradiso per culpam inobedientiae projecti sunt, cognovit Adam uxorem suam, scilicet Evam et genuit Cain; deinde genuit Abel, quem Cain interfecit. Post haec, Cain factus est vagus et profugus super terram. Adam parens humani generis significat Deum, qui est pater omnium rerum visibilium et invisibilium per naturam, et pater omnium electorum per gratiam. Illis pater, quia conditor; istis pater, quia redemptor. Eva Synagogam significat, quam sibi Deus desponsaverat: de qua quodammodo genuit Cain, et possedit illum filium, populum scilicet antiquum, de quo ipse dicit: Filius meus primogenitus Israel (Exod. IV). Genuit quoque Abel innocentem, et justum, id est Dominum nostrum Jesum Christum. Abel fuit justus et innocens: Christus peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Abel primus justus ordine temporis, Christus primus justus excellentia sanctitatis. Abel obtulit Deo carnem ovilem, Christus obtulit carnem suam immaculatam. Respexit Deus ad victimam Abel justi, et respexit similiter ad passionem Christi quam suscepit pro redemptione totius generis humani. Abel significat Christum, Cain populum Judaicum. Cain interfecit Abel, et Judaeorum populus Christum patibulo affixit. Factus est Cain post fratricidium vagus, et profugus, et post passionem Christi, secundum carnem fratris sui, dispersus est per mundum populus Judaicus. Adam ergo, Deus; Eva, Synagoga; Cain, populus Judaicus; Abel, Christus; mors Abel justi, passio Christi; ejectio Cain a facie Domini, dispersio populi Judaici. Ad similitudinem vero Cain persequentis, et Abel patientis: persequitur caro spiritum, impius justum, vitium virtutem, malitia benignitatem, mala bona.