CAP. XI. De Seth, Cain et filiis eorum.

Illi, qui fuerunt de stirpe Seth, vocati sunt filii Dei; illi autem, qui de stirpe Cain, filii hominum. Seth significat Christum, Cain, diabolum; filii Seth significant electos, filii Cain, reprobos. Electi regenerantur per gratiam, et reprobi reprobantur per culpam. Generationes filiorum Dei in viro complentur: qui propter vires designat virtutes, quia electorum vita consummatur in robore virtutum. Generatio filiorum hominum in mulierem terminatur, quae designat mollitiem, quia reproborum vita finitur mollitie vitiorum. Filii Dei acceperunt filias hominum. Plerumque enim qui per baptismum sunt renati, et electi videbantur sibi conjungunt delectationes et vitia reproborum. Ex hoc conjugio nati sunt gigantes super terram; et mali per luxuriam foedantur, et eriguntur per superbiam. Seth igitur, Christus; Cain, diabolus; filii Seth, electi; filii Cain, reprobi; filiae hominum, delectationes carnalium; copula conjugii, inhonestus usus saeculi; gigantes terrae, superbia vitae.