|
Omnis caro per illicitum conjugium corruperat viam suam, et invenit
gratiam Noe coram Domino, et ait Dominus ad Noe: Fac tibi arcam de
lignis levigatis, et intrabis in eam tu et filii tui, uxor tua et uxores
filiorum tuorum tecum, et induces in arcam de cunctis animantibus
mundis, septena; de immundis vero, bina. Et adducam aquas diluvii, et
delebo hominem, et cuncta quae feci propter hominem, in quibus est
spiritus vitae (Gen. VI), etc. Corruptio vitae perpetrationem culpae
designat. Inundatio diluvii perturbationem, instabilitatem,
fluctuationem et persecutionem significat praesentis saeculi. Noe
significat Christum, sive quemlibet praelatum, qui, inquantum potest,
facit arcam, id est aedificat Ecclesiam, ut ipse salvetur in ea, et
filii ejus, id est subjecti ejus. Singulae virgae sunt singulae animae.
Quae bene levigantur, dum per praedicationem cortex, et enormitas
vitiorum, et peccatorum ab eis resecantur. Et sibi conjunguntur, dum per
gratiam in unitatem fidei, quasi ex diversis silvis, id est ex diversis
gentibus et linguis uniuntur. De bitumine quoque linita arca legitur.
Bitumen charitatem significat. Quo bitumine linitur sancta Ecclesia
intus, dum charitas servatur in affectu cordium; et foris, dum
demonstratur in exhibitione operum. Mansiunculae in arca et tristega
diversos significant doctores et diversa bene viventium merita. Quod
dicitur tricamerata tres ordines significat in sancta Ecclesia,
conjugatorum, continentium, virginum: qui secundum diversitatem nominum
et operum differentiam sortiuntur mansionum. Quod dicitur bicamerata
activos designat et contemplativos, quorum activi deorsum, et
contemplativi sursum. Longitudo trecentorum cubitorum tria tempora,
quibus praesens saeculum decurrit, tempus scilicet ante legem, sub lege,
et sub gratia, et perfectam designat sanctae Trinitatis cognitionem.
Latitudo quinquaginta cubitorum, per quinque sensus corporis, insinuat
operum bonorum in proximum exhibitionem. Altitudo triginta cubitorum
trium principalium virtutum, fidei, spei, et charitatis, significat
sublimitatem.
Hoc, quod ex omnibus animantibus inducta sunt in arcam, significat quod
ex omnibus gentibus homines ducuntur in sanctam Ecclesiam. Munda
animalia, quae septena sunt introducta, significant bonos, qui per
septiformem gratiam sunt justificati. Immunda vero, quae bina
intromittuntur, significant reprobos, qui per culpam a Deo et a
semetipsis sunt divisi. Binarius namque, qui ab unitate primus recedit,
et se dividit, signum divisionis est. Significant quoque animalia, quae
deorsum erant, activos; volatilia, quae sursum erant contemplativos.
Feminae designant infirmos, masculi robustos, esca sacram Scripturam
significat, quae cibus est spiritualis animarum. Ostium deorsum
significat bonam actionem, per quam in unitatem sanctae Ecclesiae
ingredimur. Fenestrae sursum contemplationem per quam coelestia
comtemplamur vel speculamur. Montes, quos aqua operuit, sunt sancti
praelati, quos nonnunquam persecutio opprimit. Cubitus, in quo
consummata est arca, Christus est, qui est caput Ecclesiae. Arca deorsum
lata erat, quia multi sunt vocati; sursum stricta, quia pauci electi.
Deorsum lata, quia multi subjecti; sursum stricta, quia perpauci sunt
praelati. Deorsum lata, quia multi sunt activi, sursum stricta quia
pauci comtemplativi. Deorsum lata, quia multi imperfecti, sursum
stricta, quia pauci perfecti. Numerus quadraginta dierum, quibus
inundaverunt aquae qui constat ex quater decem, vitam praesentem
significat, in qua fluctibus tentationum et persecutionum incessanter
quatimur: tamen et Decalogum et quatuor Evangelia complere debemus.
Montes Armeniae sublimitatem significant vitae aeternae; arca requievit
in montibus Armeniae, et sancta Ecclesia requiescet in sublimitate vitae
aeternae.
Corruptio ergo vitae, est perpetratio culpae; arca, Ecclesia; Noe,
praelati; familia Noe, ejus subditi; inundatio diluvii, tentationes, et
persecutiones saeculi; singulae virgae, singulae animae; levigatio
virgarum, justificatio animarum; lenitio interior, charitas in affectu
cordium; exterior linitio, charitas in exhibitione operum: mansiunculae
et tristega, diversi ordinis diversa merita; bicameratio, bona actio,
comtemplatio; tricameratio, conjugium, continentia, virginitas;
longitudo arcae, et tria tempora, et perfecta cognitio sanctae
Trinitatis; latitudo, effectus boni operis in proximo; altitudo,
excellentia trium principalium virtutum, fidei, spei et charitatis;
animalia, activi; volucres, contemplativi; esca, Scriptura; quadraginta
dies, vita praesens; montes Armeniae, sublimitas vitae aeternae;
recessus sive desiccatio aquarum, ablatio tentationum et persecutionum.
|
|