CAP. XIV. Moralis sententia de arca.

Arca est anima. In arca debemus salvari, ad ipsam redeuntes, ipsam intrantes, sicut scriptum est: Redite ad cor praevaricatores (Isa. XLVI). Ipsius longitudo, fides qua credit omnia vera esse, quae Deus ab initio saeculi fecit, vel facturus est usque ad finem saeculi, per se, per angelos, per homines; altitudo, spes, qua erigitur ad speranda, bona quae in coelis sequentur; latitudo, charitas, qua extenditur ad septentrionalem plagam per dilectionem inimicorum, et ad plagam australem per dilectionem amicorum. In hac arca est Noe: intellectus rationalis et sensus spiritualis, affectans bonas voluntates. Animalia, opera quae circa terrena aguntur. Volucres: cogitationes. Et inundatio aquarum, impetus tentationum. Montes Armeniae, altitudo contemplationis divinae.