CAP. XVII. De vinea Noe, et ejus inebriatione.

Plantavit Noe vineam, et inebriatus est, et nudatus. Quod cum vidisset Cham, derisit, sed Sem et Japhet cooperuerunt patrem. Unde et Cham meruit maledictionem patris sui. Sem et Japhet sibi meruerunt benedictionem. Noe, qui ab Adam fuit decimus, significat Christum, qui decalogum legis complevit, de quo legitur: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Noe vero interpretatur requies. Et Christus est requies nostra in praesenti per gratiam, in futuro per gloriam. Vinea ipsius fuit gens Israelitica sicut scriptum est: Vinea Domini exercituum domus Israel est. Quae dum debuit facere uvas, fecit labruscas, et conversa est in amaritudinem (Isai. V). Vinea Barrabbam dimisit, et plantatorem, et cultorem suum Christum vino passionis inebriavit. Qui somno mortis obdormivit, et vilitas, id est mortalitas, quam de nobis et pro nobis assumpserat, manifesta comparuit. Quem infelix Cham, id est incredulus Judaeorum populus derisit, dicens: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est descendat nunc de cruce, et credemus ei (Matth. XXVII). Sed Sem, id est apostoli et caeteri discipuli, et quicunque ex Judaeis in ipsum crediderunt, et Japheth, id est populus gentilis ad fidem conversis, pallio verenda patris operuit, quia passionem Christi non defectum, sed totius virtutis effectum, et verum humanae redemptionis fuisse sacramentum ostendit. Unde et Chanaan filius Cham maledictione punitur, quia Judaeorum progenies Judaeorum maledictione damnatur. Et Sem, et Japheth, id est populus ex utraque gente conversus, perpetua benedictione ditatur. Et Chanaan filius Cham fit servus servorum, quia infideles successores Judaeorum servi sunt Christianorum, quia Christiani servi sunt Christi, cui servire regnare est. Noe igitur Christus, vinea gens Judaica, inebriatio passio, mortis obdormitio denudatio, verae humilitatis demonstratio; derisio Cham derogatio Judaeorum, Sem et Japheth duo populi credentes, vestimentum sacramentum; maledictio Chanaam filii Cham damnatio est et dispersio Judaicae gentis.