CAP. XVIII. Moralis sententia de eodem.

Noe significat praelatos: qui dum bene praesunt, quasi tot filiorum sunt patres, quot sunt rectorum rectores. Qui plantant vineam, dum aedificant Ecclesiam: de cujus vino inebriantur, dum de successu virtutum et regiminis sui prosperitate, humana pulsante infirmitate, vel ad modicum gloriantur. Et verenda eorum denudantur, dum conceptae humanae gloriationis cogitationes, vel per quamlibet jactantiam, vel per inanem laetitiam, vel per aliquam denique humani accessus intemperantiam manifestatur. Sed Cham verenda deridet, quia reprobi quique dum quoslibet praelatorum ex infirmitate conditionis excessus aspiciunt, pravis eos sermonibus discerpere et deridere non desistunt. Sed Sem, id est boni contemplativi, in quorum tabernaculis Deus inhabitat per internam quietem, et Japheth, id est boni activi, quos Deus dilatat per bonam actionem, dum infirma praelatorum dissimulare et excusare satagunt, quasi pallio patris verenda operiunt. Et Cham maledicitur, dum pravorum subjectorum actus, servitio daemonum mancipantur, qui sunt servi diaboli. Sem vero et Japheth benedictio tribuitur, quia boni benedictione prima remunerantur. Noe igitur praelati, filii ejus subjecti. Cham reprobi, Sem et Japheth electi contemplativi et activi. Vinea Ecclesia, inebriatio gloriatio, denudatio cogitationis demonstratio, derisio derogatio, opertio excusatio.