CAP. II. De coelo, terra, et operibus sex dierum.

In principio creavit Deus coelum et terram (Genes. I). Coelum spiritus, terra corpus; quia sicut coelum terra sublimius et solidius, sic excellentior est et dignior corpore spiritus. Mundus in prima confusione, est homo in iniquitate sua. Sicut enim mundo primordiali confuso non inierat lux aut futurus ordo, sic homini subjecto iniquitati, nec lux lucet per cognitionem veritatis, nec ordo inest per dispositionem aequitatis. Et Deus quasi in media confusione lucem primariam creat, quando peccatorem diversis sceleribus confusum lucis intimae radiis illustrat, ut quid esse debeat agnoscat, et ad notitiam recte vivendi semetipsum disponat. Significat itaque lux primaria, peccati cognitionem. Firmamentum inter aquas superiores et aquas inferiores, discretionem inter virtutes et vitia. Aquae namque inferiores designant vitia; superiores aquae, virtutes. Et quasi firmamentum inter utrasque aquas ponitur, quando per virtutem discretionis, virtutes a vitiis, et vitia a virtutibus dirimuntur.

Deinde sequitur: Congregatio aquarum: quae erant sub firmamento. Congregatio aquarum, cohibitionem exprimit vitiorum. Vitia namque, quia penitus in praesenti vita, de naturae humanae penetralibus evacuari vel eliminari non possunt, propter eorum fomites nobis originaliter insitos, debent coarctari quantum per divinam gratiam possibile est et cohiberi, et in unum redigi, ne per totum effluant, totum occupent et corrumpant, ac sensus nostros ab inquisitione veritatis, affectus nostros ab exercitatione virtutis, membra nostra ab exhibitione boni operis impediant. Sicut enim terra aquis occupata non potuit germinare, sic nos vitiis occupati nec sensibus veritatem inquirere, nec affectibus virtutes exercere, nec membris bona opera valemus exhibere. Aquis igitur in unum congregatis, aer calescit, et terra germinat quia vitiis cohibitis, et per agnitionem calet homo, et per dilectionem claret, et caro fructificat per bonam actionem. Conditio luminarium significat perfectam illuminationem, nebulosa ignorantiae caecitate seposita, veritatis inspectione. Et potest sol significare cognitionem eorum, quae pertinent ad divinam naturam; luna cognitionem eorum quae pertinent ad sanctam Ecclesiam; stellae autem cognitionem eorum quae pertinent ad unamquamque fidelem animam. Pisces, qui laborant in imo, id est in aquis, sollicitudinem bonae actionis designant, quae vitae labentis fluctibus agitatur. Volucres, quae ad alta volant, significant contemplationem coelestium, per quam ab imis ad superiora sublevamur. Animalia significant sensus nostri corporis, eo quod ipsa participant humanis sensibus. Quasi enim animalia in nobis creantur, cum sensu corporis prius per vanitatem corrupti, per divinam gratiam redintegrantur.

His itaque compositis, novissime fit homo ad imaginem et similitudinem Dei: qui taliter in nobis virtutibus, et bonis operibus dispositis, fit conformis, et similis Deo per justitiam, qui prius fuit informis et dissimilis per culpam. Homo denique formatus, transfertur in paradisum voluptatis, quia peccator regeneratus per gratiam in mundo, in coelum transfertur per gloriam.

Coelum itaque, spiritus; terra, corpus; lucis primariae conditio, peccati cognitio. Firmamentum inter aquas superiores et aquas inferiores, discretio inter vitia et virtutes. Aquarum inferiorum congregatio, vitiorum cohibitio. Productio graminum, exhibitio bonorum operum. Luminarium conditio, perfecta veritatis cognitio. Pisces, bona actio. Volucres, contemplatio. Animalium creatio, sensuum corporalium redintegratio. Adae formatio, justi perfectio. Adam in paradiso, justus in coelo. Lux primaria ante solem significat legem ante gratiam, Joannem ante Christum, initium ante perfectionem, gratiam ante gloriam. Sicut enim lux primaria, sole fuit tempore prior, et tamen minor claritate; sic lex gratia, Joannes Christo, initium perfectione, gratia gloria, priora dignoscuntur ordine, et longe tamen inferiora perfectione; sed in aliis ordinibus rerum invenitur quod alia praecedunt, et alia sequuntur: praecedunt minora, succedunt majora.