CAP. III. De aquis superioribus et inferioribus.

Aquae superiores significant bonos salvandos; aquae inferiores, malos damnandos. De aquis superioribus dictum est: Benedicite, aquae, quae super coelos sunt, Domino (Dan. III). Quia electi in perpetuum non cessabunt laudare nomen Domini. De aquis inferioribus scriptum est: Congregentur aquae in locum unum, quia reprobi per totum mundum modo dispersi congregabuntur in infernum, in sempiternum puniendi. Quae sunt tamen istae aquae? Immundi, fornicatores, concubinarii, incestuosi, adulteri, avari, fures, rapaces, ebriosi, perjuri, homicidae, invidi, iracundi, odio perciti (I Cor. V), et qui mulierem viderunt ad concupiscendum eam, et qui dicunt fratri suo, fatue (Matth. V): et quicunque a Deo sunt separati, nec per gratiam ipsius justificati, ut Pagani, Judaei, falsi Christiani. Isti congregabuntur in locum unum, id est, in infernum: qui est locus in tenebris, ubi non exstinguitur ignis.