CAP. IV. De sole, luna et stellis.

Solent sancti doctores per solem accipere Christum; per lunam, Ecclesiam; per singulas stellas, singulos fideles. Per solem, Christum, quia ut sol perfectus est in se, nec mutatur. Sic Christus, quia immensus est, non potest augeri. Per lunam designatur Ecclesia, quia sicut luna per diuturna incrementa ad plenitudinem ducitur, sic sanctae Ecclesiae corpus membris ejus, quae per gratiam sibi succedunt, appositis, consummatur. Et sicut luna a sole suscipit lumen, sic sancta Ecclesia suscipit a Christo vivificationem. Per stellas ideo designantur fideles, quia sunt et ipsi luminaria coelo, coeli affixi. Sicut Paulus de se sibique similibus luminaribus dixit: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Et iterum: Lucetis in Ecclesia, sicut luminaria in mundo (Philipp. II). Sol igitur, Christus: luna Ecclesia; stellae, fideles.