CAP. VI. De paradiso voluptatis.

Paradisus voluptatis Ecclesiam significat, in qua diversae sunt voluptates, et jucunditates, aliae per gratiarum abundantiam, aliae per virtutum redolentiam, aliae per multiplicem bonorum operum differentiam, aliae in contemplatione patriae coelestis, aliae in melodia divinae laudis, aliae in dulcedine divinae simul et aeternae retributionis, aliae in spe futurae beatitudinis. Fons, qui est in paradiso, Christum significat. Fons namque sapientiae, Verbum divinum, id est Filius Dei. Qui hunc fontem paradisi, id est Verbum Dei et sapientiam invenit, invenit vitam et haurit salutem a Domino. Quatuor flumina fontis quatuor sunt Evangelia Christi, quibus hortus sanctae Ecclesiae rigatur, et vegetatur, ut crescat, et fructum faciat qui bene diversas terras circumeunt, quia diversos populos prius terrenis intentos in unitatem fidei colligunt. Lignum quoque vitae Christum significat. Ipse namque dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Si enim ipso vescimur, vitam aeternam habebimus, sicut ipse dicit: Qui manducat carnem meam (Joan. VI), etc. Ergo Christus lignum, Christus fons. Lignum, quia fructu vitae nos satiat; fons, quia aqua sapientiae salutaris nos potat. Lignum vero scientiae boni et mali, mandatum Dei exprimit. Quod recte lignum scientiae boni et mali dicitur, quia in eo, si illud custodimus, experimur bonum; et si transgredimur, malum. Paradisus itaque Ecclesia, voluptas gratia, fons Christus, quatuor flumina quatuor Evangelia. Lignum etiam vitae Christus, lignum vero scientiae boni et mali cognitio mandati, esus illius ligni vetiti transgressio mandati.