CAP. VII. De formatione primi hominis.

Terra, de qua primus homo factus est, significat Virginem, de qua secundus homo natus est. Virgo terra, virgo Maria. Sicut de terra, divina operatione factum est corpus humanum, sic de virgine, divina operatione Verbum creditur incarnatum. Sine macula fuit corpus Adae sumptum de terra, et immaculatum corpus Christi animatum de Maria. Adam factus est in sexta saeculi die, Christus natus est in sexta aetate, et passus in sexta hora diei, sexta feria hebdomadae. Adam obdormivit ut de costa illius fieret Eva, Christus morte sopitus est ut de sanguine ejus redimeretur Ecclesia. Adam sponsus et Eva de ipso facta sponsa, Christus sponsus et sponsa ab ipso redempta Ecclesia. Adam debuit praeesse et regere Evam, Christus praeest et regit Ecclesiam. Terra ergo, Maria sexta feria, sexta aetas, vel sexta dies, vel sexta hora. Adam, Christus; dormitio Adae, passio Christi; conditio Evae, redemptio Ecclesiae. Ad similitudinem quoque Adae et Evae, Christi et Ecclesiae, est Deus sponsus cujuslibet fidelis animae.