CAP. VIII. De Adam, Eva et serpente.

Adam significat spiritum. Eva, carnem. Sicut enim Adam regit Evam, sic spiritus debet regere carnem suam. Et sicut Adam per Evam debuit filios procreare, sic spiritus per carnem debet bona opera propagare. Serpens significat diabolum, pomum delectationem terrenorum. Quemadmodum enim serpens Evam pomo decepit, sic diabolus insensatam carnem terrena delectatione illexit et seduxit. Et sicut Eva Adam duxit ad esum pomi, sic nonnunquam caro spiritum trahit ad usum peccati, et sic uterque de paradiso, id est statu boni sui ejicitur; quia et anima affligitur per malam conscientiam, et punitur per poenam. Adam ergo, spiritus; Eva, caro; serpens, diabolus; pomum, delectatio terrenorum; ejectio de paradiso, spiritus et carnis afflictio.