|
Primi parentes humani generis per culpam primam se cum sua sobole morti
et damnationi fecerunt obnoxios; sed divina providentia, quae fecerat
hominem ad imaginem et similitudinem suam, reducere disponens eum ad
beatitudinem, contulit ei primum subsidia salutis, per sacramenta
redemptionis, usque ad adventum Redemptoris. Cum autem venisset
plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV) in terras, ut per
assumptum hominem, hominem redimeret, et redemptum ad regna coelorum
revocaret, sicut ab initio multiformibus figuris fuit praesignatum,
multis oraculis prophetarum praedictum. Cujus dispensationis scriptores
divina sapientia quatuor elegit evangelistas, ut homo ex quatuor
elementis et ex quatuor humoribus compositus, per quatuor mundi climata
dispersus, per doctrinam quatuor evangelistarum ad unam pervenire valeat
mansionem coelorum, et beatitudinem angelorum. Quos scilicet quatuor
evangelistas, propheta Spiritu sancto docente per quatuor animalium
formas describens, ait: Similitudo vultus animalium, facies hominis, et
facies leonis, facies bovis, et facies aquilae (Ezech. I). Per faciem
namque hominis designatur Matthaeus: qui ab humanitate Christi
Evangelium suum incipit, dicens: Liber generationis (Matth. I), etc. Per
faciem leonis designatur Marcus, qui in principio Evangelii sui ait: Vox
clamantis in deserto (Marc. I), etc. In deserto namque leo clamat: sic
Joannes, cujus mentionem Marcus in principio Evangelii sui facit, in
deserto Judaeae rugiebat, ut Judaeos spirituali somno depressos
excitaret dicens: Parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri
(Isa. XL), sicut dicit Isaias propheta. Bovis, sive vituli facies ad
Lucam refertur, qui a sacerdotio Zachariae incoepit, dicens: Fuit in
diebus Herodis regis sacerdos nomine Zacharias (Luc. I). Per faciem
autem aquilae designatur Joannes, qui ad alta evolans, ait: In principio
erat Verbum (Joan. I), etc. Facies hominis ad humanitatem pertinet,
facies vituli ad passionem, facies leonis ad resurrectionem, facies
aquilae ad divinitatem et ascensionem. Sed facies hominis et facies
leonis dicuntur a dextris, quia Christi nativitas et resurrectio omnium
generalis laetitia est. Vitulus dicitur a sinistris quia mors Christi
apostolis tristis fuit. Aquila, non juxta, sed supra describitur; quia
ascensionem designat, et Deitatem pronuntiat. Cum autem sint quatuor
animalia, supra omnia commemoratur aquila. Quia Joannes per hoc, quod in
principio Verbum vidit, et caeteros et seipsum transit. Possumus itaque
istas facies referre ad Christum, qui natus est homo, et ut homo passus
est ut vitulus, resurrexit ut leo, ascendit ut aquila. Unusquisque etiam
perfectus: homo est in ratione, vitulus in sacrificio, leo in
fortitudine, aquila in contemplatione. Quae enim in quatuor animalibus
dicuntur, ad omnes perfectos referuntur. Sanctus quoque Joannes in
Apocalypsi sanctos evangelistas per easdem facies describit. Nos itaque
de Evangeliorum plenitudine, quasdam guttas cupientes haurire, ibi
incipimus expositionem, ubi Christus auctor bonorum, incoepit
miraculorum suorum operationem.
|
|