LIBER PRIMUS.

DE MYSTERIIS EVANGELII SANCTI JOANNIS.


CAP. I. De aqua in vinum mutata.

Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat ibi Jesus cum Maria matre sua (Joan. II). Cana interpretatur zelus, et significat dilectionis fervorem. Galilaea interpretatur transmigratio facta, et designat Ecclesiam, vel in deserto vitae spiritualis conversationem honestam. In sancta namque Ecclesia, sive in spiritualis vitae conversatione honesta, postponentes transitoria, transmigrabimus ad aeterna. In Cana autem Galilaeae fiunt nuptiae, quando intra sanctam Ecclesiam sive conversationem bonam, per fervorem dilectionis, Christo fideles animae sociantur. Ibi Jesus Salvator, id est qui populum suum salvat a peccatis eorum (Matth. I), aquam convertit in vinum, quando convertit impium, et facit pium, quando de luxurioso facit castum, de ebrio sobrium, de avaro largum, de prodigo temperatum, de furibundo mansuetum, de superbo humilem, de iracundo mitem, de persecutore patientem. Aquam convertit in vinum, quando aufert culpam, et confert gratiam. Per aquam significantur mali, per vinum boni. Mali enim sicut aqua frigidi sunt propter malitiam; et sicut aqua fluit et decurrit in mare, sic illi per corruptionem vitiorum fluunt et decurrunt in amaritudinem aeternam. Boni vero, quemadmodum vinum, intrinsecus calent per gratiam, et foris alios potant, et calefaciunt, et inebriant per doctrinam. Sunt autem nonnulli adeo malignitate pravitatis, ut non tantum sint frigidi sicut aqua per malitiam, sed etiam ut glacies indurati per cordis duritiam. Qui tarde a sua perversitate dissolvuntur, ut in vini jucunditatem commutentur. Nihil tamen difficile Domino Jesu, quia ad ipsius voluntatem et talium dissolvitur duritia, et ad ejus nutum datur omnis gratia. Sex hydriae, sunt quinque corporis sensus, cum uno simplici sensu animae. Sed et hydriae dicuntur lapideae, quia sensus nostri ante gratiam obdurati sunt per culpam. Istas sex hydrias aqua implemus, quando fletu nostrae compunctionis omnes sensus nostros a culpa transacta perfecte lavamus. Tali aqua purificantur Judaei, id est veri confessores Christi, qui non tantum confitentur eum voce oris, sed et opere manuum in veritate cordis. Capiunt autem hydriae metretas binas, quando commisimus delectatione et consensu; ternas vero, qnando fletibus purgamus non solum delectationem pravam et consensum, verum etiam malum opus. Aqua denique convertitur in vinum, quia fletum culpae sequitur jucunditas gratiae. Omnis homo primum bonum vinum ponit, quia homines, qui ea quae ad humum pertinent amant, in praesenti quaerunt delectabilia; deinde id, quod deterius est, quia in futuro recipient amara. Deus vinum bonum servat, quia pauca sunt bona, quae nobis tribuit in tempore ad comparationem futurorum bonorum, quae nobis daturus est in aeternitate.