CAP. X. De grano frumenti.

Nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit: ipsum solum manet (Joan. XII). Omnibus est manifestum de grano frumenti, quod dum in terram cadit nisi moriatur, id est humore terrae humectetur et tale quale prius fuit esse desinat, et per alterationem vegetationis aliud fiat, solum manet et fructum nullum affert. Si autem fuerit mortuum, id est pinguedine et humiditate terrae putrefactum, statim herbam germinat, stipulam roborat, spicas, aristas, paleas, grana format et multum fructum affert; quia, sicut in alia parabola dicitur, sive trigesimum, sive sexagesimum, sive centesimum (Matth. XIII), sic Christus in terram cadens per humanitatem, fert fructum multum moriens per passionem. Nihil namque nobis nasci contulisset, nisi moriendo nos redimere potuisset. De hoc fructu, et profectu per Psalmistam ait: Singulariter sum ego donec transeam (Psal. CXL). Singulariter enim fuit, donec transiit; quia, donec mortem gustavit, fructum humanae redemptionis non perfecit. Sed moriendo fructum ex se multiplicavit, quia omnes ad vitam aeternam praedestinatos redemit. Per hunc denique fructum, designantur patriarchae, prophetae, evangelistae, apostoli, martyres, confessores, virgines et omnes electae animae, quotquot fuerunt ab initio justificandae per gratiam redemptionis, et quotquot erunt in fine beatificandae per gloriam remunerationis. Sanctus quoque Joannes evangelista hunc fructum exprimit, ubi ait: Audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel (Apoc. VII). Et deinceps: Posthaec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum. Per centum namque quadraginta quatuor millia signatorum ex omni tribu filiorum Israel, designavit eos quos divina Providentia ad vitam praedestinatos ante adventum Redemptoris per praecedent a sacramenta redemptionis ad salutem praeparavit. Per turbam autem magnam, quam dinumerare nemo poterat, quam vidit ex omnibus tribubus et linguis, et populis, illos insinuavit quos post adventum Redemptoris gratia superna justificat et salvat: de qua turba recte dicitur, quam dinumerare nemo poterat, quia pauci erant qui ante adventum Christi justificabantur ad comparationem eorum, qui post adventum ejus justificantur. Ante adventum etenim ejus notus tantum in Judaea Deus. Modo vero omnes gentes plaudunt manibus, jubilant Deo in voce exsultationis (Psal. LXXV). O quam mirabile! (Psal. XLV). Istud est granum, quod facit fructum trigesimum in conjugatis; sexagesimum in continentibus; centesimum in virginibus.