CAP. XI. De emissione retis in mare.

Dixit Jesus discipulis suis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis (Joan. XXI). Bis in sancto Evangelio legitur quod Dominus jussit ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionis diem videlicet et post resurrectionem. Sed priusquam Redemptor noster et pateretur, et resurgeret, mitti rete ad piscandum jubet: sed utrum in dextram, an in sinistram mitti debuisset, non jubet; post resurrectionem vero discipulis apparens, mitti in dextram rete jubet. In illa piscatione tot et tanti pisces capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem, et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextra, et malos sinistra figurari? Illa ergo piscatio, in qua specialiter in quam partem mitti debeat rete, non jubetur, praesentem Ecclesiam designavit, quae bonos et malos simul colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit, ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta, in solam dexteram missa est, quia ad videndum claritatis ejus gloriam, sola electorum Ecclesia pertinget, quae de sinistro opere nihil habebit. In illa piscatione, prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tam multi intrant, ut ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces, et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia in continua auctoris sui pace requiescens, nullis jam dissentionibus dilaniatur. Miserunt ergo retia, et jam non valebant trahere prae multitudine piscium. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. A magno mysterio numerus non vacat; sed intentos nos tanti mysterii profunditas exspectat. Neque enim quantitatis summam tam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque, quod in Veteri Testamento, omnis operatio per Decalogi mandata praecipitur. In Novo autem, ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam Sancti spiritus multiplicatis fidelibus datur, quem propheta denuntians, ait: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replevit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI). Sed ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem, et Filium, et eumdem Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia igitur septem, quae superius diximus, per Novum Testamentum latius data sunt dona, decem vero per Vetus praecepta, omnis nostra virtus, et operatio. per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus igitur per trigonum decem et septem, et veniunt unum et quinquaginta. Qui profecto numerus, a magno mysterio non vacat, quia in Testamento Veteri legimus quod annus quinquagesimus jubilaeus vocari jussus est, in quo videlicet populus cunctus ab omni operatione quiesceret. Sed vera requies in unitate est. Dividi quippe unum non potest: ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est: ducamus ergo per trigonum quinquaginta et unum, fiunt centum quinquaginta tria. Quia igitur et omnis operatio nostra, et virtus in fide Trinitatis exhibita, ad requiem tendit: septem et decem ter ducimus, ut ad quinquaginta et unum venire debeamus; et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria, quasi centum quinquaginta et trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem vero Domini missum rete dignum fuit, ut tot pisces caperet, quot solummodo electos cives supernae patriae designarent. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Et adjecit evangelista rem necessariam dicens: Et cum tanti essent, sive tam magni. (Sicut superius dicit, plenum magnis piscibus) non est scissum rete, id est magni erant, sed infer eos haereses non erant.