|
Implete hydrias aqua (Joan. II). Galilaea interpretatur transmigratio
facta. Vita ergo praesens Galilaea est, transmigrans de praesentibus ad
futura. In Galilaea fiunt nuptiae, quia transitu temporis, significatur
copula permansurae dilectionis Ecclesiae ad Christum, animae ad Deum.
Sex hydriae, sunt sex aetates in mundo. Prima. ab Adam usque ad Noe;
secunda, ab Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David;
quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a
transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad
finem mundi. In vita hominis est infantia, prima: secunda, pueritia;
tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, virilis aetas; sexta,
senectus. Prima, id est infantia, quasi quodam diluvio lubricae
oblivionis obruitur, ut non videatur in posterum, nec vestigia sui ulla
sequantur. Secunda, id est pueritia, primum de diluvio oblivionis ad
sensum exiens per superbiam erigitur, et per concupiscentiam dividitur
et dispergitur. Tertia, id est adolescentia, primum per cohibitionem
disciplinae circumciditur; deinde praeceptis informatur, et consilio
regitur. Quarta, id est, juventus, servire jam cogitur, et subjicitur
regimini, ut per timorem hominis, divinum dicat. Quinta, id est virilis
aetas, per timorem hominis ad divinum venit. Sexta, id est senectus,
quae si his satura, concupiscentia futurorum trahitur. Sic humanum genus
primum diluvio obrutum est; secundo, in aedificatione turris elatum, et
divisione linguarum dispersum; tertio, in Abraham circumcisum, in Moyse
praeceptis informatum, sub judicibus consilio gubernatum; quarto sub
regibus dominationi subjectum; quinto, sub pontificibus religioni
parens; sexto, sub gratia vera bonitate illustratum. Istae sex hydriae,
sive in decursu praesentis saeculi, sive in vita hominis, omnes aqua
implentur, quia judicio plenus est mundus, et judicia tua abyssus multa
(Psal. XXXV). Multa operatus est Deus ab initio saeculi, et operari non
desinit usque ad finem ejus. Et haec omnia, judicia sunt, et nil sine
causa fit. Sed quandiu non potest homo dicere: Judicia tua jucunda
(Psal. CXVIII), nondum aqua conversa est in vinum. Deficiente vetere
vino, hydriae aqua opplentur; quia, cum in vita hominis carnales
delectationes deficiunt, divinae consolationes succedunt: quae quidem
incipientibus minus saporis conferunt, proficientibus amplius
dulcescunt; quia tunc in vinum aquae convertuntur, quando in mente
hominis opus Dei, quod laboranti prius non sapit, per spiritualem
intelligentiam illuminato dulcescit.
|
|