CAP. IV. De muliere Samaritana.

Venit Jesus in civitatem, quae dicitur Sichar (Joan. IV), etc. Adventus Jesu significat carnis assumptionem. Sichar, quae interpretatur conclusio vel ramus, significat gentilem populum. Populus namque gentilis sub peccato fuit conclusus, et est ramus de oleastro excisus, olivae insertus. Fons Jacob, qui ibi erat, naturalem significat rationem, non aliunde surgentem, nisi a causa omnium bonorum, id est Deo. Et ideo pulchre dicitur: Erat ibi fons Jacob, id est ratio infinita, Patris altitudine procedens. Jesus autem fatigatus ex itinere, sedebat supra fontem. Iter Jesu est dispensatio incarnationis; sessio, dignatio humilitatis; lassitudo, infirmitas carnis; sexta hora, sexta aetas; puteus, profunditas hujus saeculi; Samaritana, Ecclesia. Venit ergo mulier non jam justificata, sed justificanda: quae nondum, dimissa hydria cupiditatis, hauriebat fluvium voluptatis de profundo saeculi praesentis. Dixit ei Jesus: da mihi bibere. Petit Jesus a primitiva Ecclesia de gentibus, potum fidei, qua in se Redemptorem credatur. Petit potum rationis, ut ipse Creator investigetur. Et dum ab ea potum postulat, potu eam coelestis gratiae inebriat. Apostoli in civitate escas emunt, dum in mundo sua praedicatione fidem in populis, et bonam operationem ad honorem et voluntatem Salvatoris acquirunt. Vade, voca virum tuum. Respondit mulier: Non habeo virum. Dixit ei Jesus: Bene dixisti, non habeo virum. Quinque enim viros habuisti; et nunc quem habes, non est tuus vir. Quinque viri sunt, quinque sensus corporis. Qui ideo recte dicuntur animae viri, quia illi naturaliter sunt copulati, ut per eorum conjunctionem, bonorum operum habeat fecunditatem, et proferat prolem. Qui videlicet sensus animae sigillatim moriuntur, dum per iniquitatem succedentem corrumpuntur. Et istis viris mortuis, id est sensibus per iniquitatem corruptis, conjungit sibi humana natura sextum, non maritum, sed fornicatorem et corruptorem: errorem, scilicet mundanum. Talem igitur invenit Christus mulierem Samaritanam, id est gentium Ecclesiam non alicui legitimo viro, id est sano sensui copulatam, sed suo corruptori conjunctam. Sed Dominus volens eam ad veritatem revocare, ne illa (eo quod audierat patres in monte illo adorasse, et Judaeos tunc in Hierosolymis adorare) ne, inquam, existimaret in monte illo vel in Hierosolymis tantum esse adorandum, subjungens docuit eam, dicens: Mulier crede mihi, venit hora; et nunc est, quando nec in monte hoc, nec in Hierosolymis adorabitis; sed veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Et continuo venerunt discipuli. Discipuli de civitate cum cibo veniunt ad Dominum, dum ei de hoc mundo per praedicationem, vel doctrinam suam fructum boni operis in gentibus gignunt. Et mirantur, quod cum muliere loquitur, dum stupent de misericordia Dei, quod etiam gentilitati Dei gratia dispensatur. Et mulier, id est gentilitas, conversa, tanta veritatis cognitione per fidem percepta, reliquit hydriam suam per cupiditatis abrenuntiationem; et abiit, per bonam operationem et peccatorum suorum remissionem, in civitatem, id est infidelium multitudinem, et dixit hominibus illis, per praedicationem: Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia, quae feci. Ecclesia namque ex gentibus conversa omnium salutem desiderat, et omnes, quos potest, ad divinam visionem vocat. Et exierunt de civitate illa, et veniebant ad eum Sic propter auditam vocem praedicationis exeuntes de pravitate pristinae conversationis, venerunt ad cognitionem veritatis illi, qui consortes sunt futuri aeternae beatitudinis. Discant filii Ecclesiae matrem suam imitari; discant non armis, sed verbis infideles ad Deum ducere; discant non peritura bona eis vi auferre, sed et peritura et permansura eis per charitatem conferre. Rabbi, manduca. Et respondit: Ego habeo manducare cibum, quem vos nescitis. Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Voluntas Patris ejus est conversio et justificatio hominis, quia Christus reficit seipsum, dum infideles veritatem docet.

Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. Apostolis offerentibus cibum corporalem, docet eos quem cibum ipse esuriat, salutem scilicet hominum. Levate oculos, et videte, id est intellectu considerate, quia transacta hieme infidelitatis, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex illis colligatis. Ut qui seminat simul gaudeat, et qui metit. Utro que opus erat, et seminare, et metere, quia in hoc apparet probabile verbum: Alius est, qui seminat, et alius qui metit (Joan. IV). Nisi enim praeparati essent per prophetas non audirent apostolos: non enim crederetur apostolis, nisi prophetae praecessissent. Ego misi vos metere, quod non laborastis. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus prophetia Christi; et multi passi sunt quasi seminationis frigore. Quasi diceret: Vos facio messores ibi, ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges est collecta. Unde aliqui exeuntes in toto mundo seminabunt. Unde alia messis quasi de granis surget colligenda in fine saeculi messoribus angelis. Ex civitate illa multi crediderunt in eum Samaritanorum. Credunt in eum illi, qui eum non solum per credulitatem agnoscunt, sed etiam per affectum diligunt. Et mansit ibi duos dies. Duos dies manet apud illos, quos duobus praeceptis charitatis instruit et in ipsis quasi in luce duorum dierum semetipsum eis ostendit.