CAP. V. De filio reguli a Domino sanato.

Erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum (Joan. IV). Regulus iste patriarcharum et prophetarum designat coetum; Capharnaum, mundum; filius reguli, populum peccatis obnoxium, per gratiam salvandum. Et bene reguli nomine designantur patriarchae et prophetae, quia non solum se recte vivendo, sed et alios verbo et exemplo noverunt regere. Domine, descende, quasi diceret coetus antiquorum patrum.. Domine, descende, per humanae carnis assumptionem, ut populum (qui futurus est filius per fidem) morientem per iniquitatem, salves per mortis tuae passionem. Et sicut fides reguli obtinuit salutem filii, sic fides patrum valuit in salutem generis humani. Servi reguli occurrentes ei, et salutem filii nuntiantes, sunt praedicatores in conversione et justificatione hominum laborantes, et de salute eorumdem Domino exsultantes et congratulantes. Et bene dicitur de filio sanato, quod reliquerit eum febris hora septima, quia in septiformis spiritus distributione gentes et omnes praedestinati ad vitam solvuntur a culpa. Credit regulus, et domus ejus tota, dum coetus patrum cum aliis fidelibus illustratur gratia divina. Simili modo regulos pro infirmo filio sanando intercedit, dum praelatus quilibet pro suo subdito variis tentationibus depravato, ut a Domino sanetur preces effundit. Infirmus vero sanatur, dum per culpam depravatus, per gratiam ad justitiam revocatur.