CAP. VI. De probatica piscina.

Ascendit Jesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens (Joan. V). Piscina probatica, id est ovilis, in qua oves lavabantur, quae in sacrificium Domini offerebantur, conversationem designat sanctam et religiosam, in qua anima, quae ovis debet esse per innocentiam, lavari debet per poenitentiam, ut offeratur Domino per operationem bonam. Habet ista piscina quinque porticus, propter sensus corporis, per quos omnis nostra actio ad effectum perfectum ducitur. In his autem quinque sensibus nostris jacet multitudo magna languentium, quia multiplex est corruptio sensuum corporalium. Corrumpitur enim visus, vana videndo; auditus, vana audiendo; gustus, suavia avide comedendo; odoratus, vana odorando; tactus, lubrica operando. Qui delectatur in spectaculis vanitatis et multiplici specie rerum temporalium, qui videt mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V); qui aurum videt, argentum vestes pretiosas, et caetera talia, et visa illegitime concupiscit, multitudinem languentium habet in visu. Quotquot enim in visu illicitos appetitus habet, tot in eodem sensu languentes continet. Qui delectatur in vanis diversorum sonorum aut vocum modulatibus, aut illecebrosis cantibus; qui aurem accommodat ut hauriat sanguinem, detractiones libenter audiendo, intra auditus sui ambitum multitudinem habet languentium. Qui delicatis cibis, et diversis saporibus, et potibus concupiscentiae palati sui et gulae satisfacit, intra porticus hujus ambitu multitudinem languentium custodit. Alii diversis odoraminibus, et diversorum aromatum fragrantiis olfactui satisfacere contendunt. Alii diversarum rerum suavitatibus, tactus voluptatibus inserviunt. Sed unusquisque sensus tot servat languentes, quot appetituum patitur corruptiones. Aqua, in qua languidi sanabantur, compunctionem significat. Angelus vero, qui movebat aquam, Spiritum sanctum designat. Angelus Domini descendebat in piscinam, et movebatur aqua, et sanabatur unus. Sic Spiritus sanctus quoties in nos descendit et in nos intrat, excitat gratiam compunctionis, et sanatur sensus noster a quacunque tenetur infirmitate corruptionis. Quod autem dicitur, et sanabatur unus, hoc insinuat quod qui unitati sanctae Ecclesiae conjungitur, gratiam spiritualis sanitatis continuo meretur. Claudi sunt, qui semitam justitiae non dirigunt. Caeci sunt, qui nec Deum, nec ejus mandata cognoscunt. Aridi sunt, qui in bona actione, vel eleemosynarum distributione manus non porrigunt. Multi ergo sunt infirmi, sed unus sanatur; quia solus, qui in unitate sanctae Ecclesiae consistit, qui unum Deum colit, justificatur. Quod vero quidam ex illis infirmis per hominem dimissi in piscinam sanabantur, iste autem per solum Dominum sine cooperatione hominum sanitatem est adeptus, significat quod aliquando, cooperante praedicatione, vel intercessione humana salutem consequimur; aliquando vero per solam inspirationem internam justificamur. Tolle grabatum tuum, et vade. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad internam sui custodiam cum ipso corpore refert, ne quid iterum unde feriatur, admittat.