CAP. VII. De quinque panibus, et duobus piscibus.

Cum sublevasset oculos, et vidisset quod multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? etc. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces, etc. (Joan. VI). Quinque panes hordeacei sunt quinque libri Moysi, in quibus sub palea litterae continetur medulla spiritualis intelligentiae. Duo pisces, sunt libri prophetarum et psalmi. De hoc cibo Dominus ait: Quae scripta sunt in lege, et prophetis, et psalmis de me (Luc. XXIV). Hunc vero cibum Dominus apostolis, ut eum apponerent populis fregit, quando illis, ut Scripturas intelligerent, sensum aperuit. Illi autem acceptum cibum aliis apposuerunt, quando scripturam legis, et prophetarum, et psalmorum per totum mundum spiritualiter esse intelligendam, et observandam praedicaverunt. Comedentes quoque super fenum discumbunt, quando praedicatione vel lectione pasti, carnem suam (ne sibi dominetur) jejuniis et vigiliis premunt. Qui quinque millia fuisse reperiuntur, propter quinque sensus corporis, quos bene et perfecte regunt, quibus praesunt, per quos operantur. Comedentes denique satiantur, cum auditores de omnibus, quae ad fidem et bonam operationem pertinent, per praedicationem et lectionem erudiuntur. Exceptis, inquit, mulieribus et parvulis. Mulieres, sexus fragilis; et parvuli, minor videlicet aetas, sunt numero indigni. Isti significant infirmos in fide nondum idoneos pugnae. Possunt etiam per mulieres et parvulos reprobi significari qui, quamvis cum electis comedant per auditum praedicationis, extra numerum tamen electorum sunt per pravitatem conversationis. Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Reliquiae, sunt spiritualis intelligentiae subtiliora, et secretiora documenta: quae a rudibus capi nequeunt. Quae non sunt negligenter relinquenda, sed ab apostolis, et eorum successoribus diligenter quaerenda. Cophinis servilia opera geruntur, et Deus infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confundat (I Cor. I). Studeamus, et nos acceptum panem divinae scientiae per praedicationem aliis apponere, ne per nostram negligentiam in via deficiant, aut fame pereant.