CAP. VIII. De muliere in adulterio deprehensa.

Adduxerunt ad Jesum Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio, et dixerunt ei: Magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? (Joan. VIII.) Mulier ista significat gentilem Ecclesiam a diabolo per culturam idolorum violatam: hanc Judaei volunt lapidari, quia volunt eam damnari, dum invident eam gratiae coelestis participem fieri. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Inimici Pharisaei tentant de justitia, an contra eam diceret; sciebant enim mansuetum et misericordiae praedicatorem, unde placebat populo; unde putabant dicturum dimittendam adulteram, et in hoc diceretur contrarius legi Moysi, et Deo auctori, et ideo cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam, deriderent eum, quasi non habentem mansuetudinem, quam praedicabat, et pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondit, quod est verae justitiae: Qui sine peccato est, primus in eam lapidem mittat. Ipse autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Digito Dei scripta fuit lex in tabulis lapideis, pro duritia illius populi; inclinatus jam in homine ipse custos legis est, et dator, et judex est scribens in terra. In quo docet nos de auditis malis alicujus non temere judicare, sed prius digito discretionis, nos ipsos intus discutere sicut ibi dicit: Qui sine peccato est, vestrum primus in eam lapidem mittat; quasi diceret: Prius sitis justi, postea ream puniatis. Sic enim jubet lex puniri reos; non tamen a similibus puniendos. Ecce plena justitia, ut justus malos et mala puniat. Illi ergo vel ream dimittant, vel cum ea poenam subeant. Et iterum se inclinans in terra scribebat; iterum in terra scribebat, ex more alio vultum vertens, ut illis sit liberum exire, quos praevidebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et ante correptionem alterius, ita et post nosipsos investigare humiliter, nec idem, vel aliquid simile in nobis sit. Audientes autem haec, unus post unum exibant, a senioribus incipientes; et remansit solus Jesus, et mulier stans in medio. Sic Judaeis Christum deserentibus per infidelitatem, gentium Ecclesia in fide stat, et in exspectatione divinae misericordiae perseverat, et condonatur ei culpa, et tribuitur gratia. Simili modo Dominus quotidie recipit adulteram, dum per gratiam recipit quamlibet animam a diabolo per culpam corruptam.