|
Praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate (Joan. IX). Caecus
iste designat genus humanum in parentibus primis excaecatum per
originale peccatum. Me oportet, inquit Dominus, operari opera ejus, qui
misit me, donec dies est. Non solum tunc cum Christus erat in mundo, sed
et semper usque ad consummationem saeculi per fidem est cum electis, et
est tempus operandi. Venit, nox, quando nemo potest operari. Nox illa,
est infernalis obscuritas, in qua nulli licet operari ut nec ardenti
diviti licuit; sed tantum est tempus recipiendi. Exspuit in terram: et
fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei:
Vade, et lava in natatoria Siloe (quod interpretatur missus). Abiit
ergo, et lavit: et venit videns. Itaque vicini, et qui viderant eum
prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est, qui sedebat, et
mendicabat? Saliva est divinitas; terra, humanitas; lutum ex utroque,
conjunctio utriusque naturae. Siloe, quod interpretatur missus, Christum
significat in quo caecus luto linitus lavatur, dum peccator in fide
divinitatis, et humanitatis, ejus baptismo renovatur. Et caecitas
aufertur, dum peccatum deletur. Lotus denique videt clare, dum renatus
quisque credit, et diligit, aut contemplatur bona coelestis patriae.
Caecus itaque iste est genus humanum; caecitas, peccatum; lutum,
incarnationis sacramentum; linitio et lavatio, fides cum baptismo;
receptio luminis contemplatio supernae claritatis. Sed Judaei
illuminatum ejiciunt, dum populum Christianum contemnunt. Et Jesus
illuminatum suscipit, quia Christianum Judaeo anteponit.
|
|