|
Videns turbas Jesus, ascendit in montem, etc. (Matth. V.) Quod Dominus
octonarium, quo ad octo beatitudines pervenitur, docturus discipulos
ascendit in montem, hoc nobis insinuat quod qui sacrae Scripturae verbum
dispensat, non in valle pravitatis, non in campo effrenatae
dissolutionis consistere debeat, sed in montem spiritualis
conversationis per exercitia virtutum, et exhibitionem bonorum operum
ascendat. Et sicut scriptum est: Super montem excelsum ascende tu, qui
evangelizas Sion (Isa. XL). Ascensio ergo in montem, sublimem designat
conversationem; sessio Domini, auctoritatem magisterii; apertio oris,
effectum praedicationis.
Beati pauperes spiritu, etc. Alii sunt spiritu divites; alii quodammodo
nil de spiritu habentes; alii spiritu pauperes. Spiritu divites sunt
superbientes. De spiritu nihil habentes, nimis pusillanimes. Spiritu
pauperes, humiles. Superbientes, faciunt non facienda per elationem.
Pusillanimes, facienda praetermittunt per pusillanimitatem. Humiles, non
facienda praetermittunt, et faciunt facienda per humilitatem. Paupertas
itaque spiritus, nil habens defectionis, nil habens superfluitatis, per
viam regiam ducit ad beatitudinem supernam.
Beati mites. Mites sunt lenes et patientes, qui neminem laedunt et
improbis cedunt. Sunt autem quidam qui ita volunt esse mites, ut nil
curent de aliena vita, neminem de bono admoneant, neminem de malo
corripiant. Sed talis lenitas non est multum laudanda, quia patitur
defectum, ubi debet exercere virtutis effectum. Tales igitur debent esse
mites, ut neminem laedant, mala illata patienter sustineant, et non
solum suam, sed nec alienam negligant vitam, ut si opus fuerit et bonis
ad meliora exhibeant exhortationem, et malis de malo correctionem. Est
enim modus in rebus (HORAT., Satir. lib. I, satir. I, 106.); quia sicut
homo non debet esse nimiae asperitatis, sic non debet esse nimiae
lenitatis, ut inter dexteram et sinistram, per discretam mansuetudinem
ad beatitudinis perveniat terram.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Luctus solet esse pro
amissione charorum, sicut aliquis quando amittit charos suos, patrem,
matrem; filium, aut aliquem propinquum. Heu! quam multi lugent damna
corporalia, qui lugere contemnunt damna spiritualia! Quando aliquis
infirmatur, aut moritur, lugent amici; quando autem peccat damnabiliter,
quando fornicatur, quando fratri suo dicit: fatue, non lugent. O sanitas
insana! O visio caeca! O vita mortua! De istis, quae non sunt lugenda
vel parum lugenda, graviter lugent; et graviter lugenda, scilicet damna
spiritualia, non lugent, etiam de ipsis rident. De istis, inquam,
prophetavit Isaias, dicens: Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum,
ponentes tenebras lucem, et lucem, tenebras; amarum in dulce, et dulce
in amarum (Isa. V). Non lugeamus, fratres, amissionem charorum, sed
lugeamus amissionem bonorum operum, amissionem virtutum. Lugeat
corruptus amissionem virginalis integritatis, lugeat malitiosus
amissionem pietatis; lugeat superbus amissionem humilitatis; lugeat
iracundus amissionem internae tranquillitatis, lugeat avarus amissionem
largitatis, lugeat ebriosus amissionem sobrietatis, lugeat acediosus vel
taediosus amissionem spiritualis exercitationis, lugeat invidus
amissionem charitatis. Beati namque qui lugent modo per poenitentiam,
quia ipsi consolabuntur per indulgentiam, deinde etiam per justitiam,
postremo autem per gloriam. Possumus ergo dicere tria esse genera,
spiritualiter, et fructuose coram oculis Creatoris lugentium. Alii enim
lugent pro indulgentia culpae; alii lugent ex suavitate gratiae
divinitus sibi collatae; alii ampliori fervore accensi, lugent ex
desiderio futurae gloriae. Et in his omnibus beati, qui lugent, quia qui
seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV). Et absterget Deus
omnem lacrymam ab oculis sanctorum, quia non erit amplius neque luctus
neque clamor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt (Apoc.
XXI).
Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Omnes homines esuriunt et sitiunt; sed alii esuriunt et sitiunt malum;
alii esuriunt et sitiunt bonum. Alii etenim esuriunt et sitiunt aurum,
argentum. vestes pretiosas, praedia, terras, vineas, domos, equos et
possessiones innumeras. Ista tamen omnia, bona sunt in se; sed in hoc
quodammodo mala dicuntur, quia a malis inutiliter esuriuntur, et
sitiuntur, sicut Dominus dixit iniquum mammona (Luc. XVI), id est
divitias; non quod res divitiarum sint iniquae, sed per iniquitatem
acquisitae. Alii esuriunt, et sitiunt potestates, honores. Alii
voluptates. Alii salutationes in foro, et primos recubitus in coenis, et
cathedras in synagogis, et vocari ab hominibus Rabbi (Matth. XXV). Sed
tales non possunt fieri beati, quia non possunt saturari. Totus enim
mundus nequaquam sufficeret homini, cui non sufficit Deus, qui est
Dominus mundi. Non enim impletur oculus visu, nec auris auditu (Eccli.
I), nec in caeteris sensibus potest homo saturari ex eorum
delectationibus. Quod rex David bene consideravit, qui, quamvis haberet
ad comedendum et bibendum non solum ad necessitatem, sed etiam si vellet
ad superfluitatem, tamen dixit: Satiabor cum apparuerit gloria tua
(Psal. XVI). Esuriamus ergo, et sitiamus non transitoria, non terrena,
sed justitiam; quia per esuriem et sitim justitiae, perveniemus ad
satietatem aeternae gloriae.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Si vis
misericordiam accipere, misericordiam exhibe. Dimittite, inquit, et
dimittemini. Secundum enim mensuram, qua mensi fueritis, remetietur
vobis (Marc. IV; Luc. VI). Beati quoque misericordes, qui aliis in
miseriis suis assistunt et eos secundum possibilitatem suam protegunt et
defendunt.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Mundo corde sunt illi,
qui nec pulvere inutilis cogitationis, nec luto foedantur pravae
delectationis. Mundo corde sunt, quos non tetigit nebula terrenae
ignorantiae, nec corrupit fervor foedae concupiscentiae. Mundemus igitur
corda nostra ab omni ignorantia, per inquisitionem veritatis, et ab omni
perversa concupiscentia, per amorem virtutis ut mereamur Deum videre in
gloria regni coelestis.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici sunt, qui in
semetipsis facere pacem, et custodire norunt; qui virtutes erigunt, qui
vitia adversantia submergunt et exstinguunt, et quidquid in se perversae
cogitationis, locutionis operisve deprehendunt, prudenter et potenter
expellunt, nec aliquid turbationis in regno suae dominationis esse
permittunt; et si quid eis adversitatis occurrat, pacem suam tamen
servant et cuncta cum sui cordis tranquillitate judicant. Pacifici sunt,
qui cum eis a malis mala inferuntur, mala minime retribuunt, sed cum
eis, qui oderunt pacem, pacifici sunt; qui non in se tantum pacem
custodiunt, verum et alios discordantes sibi ad unitatem pacis reducunt.
Isti vocabuntur filii Dei, quia Deus summa pax est et omnia cum
tranquillitate mentis judicat; filii Dei, fratres Christi. Isti filii
per gratiam, Christus Filius per naturam. Haeredes Dei, cohaeredes autem
Christi (Rom. VIII).
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est
regnum coelorum. Multi patiuntur persecutionem, sed alii propter culpam,
alii propter justitiam; propter culpam patiuntur mali, propter justitiam
boni. Latro suspenditur propter culpam; justus non potest suspendi, nisi
propter justitiam et innocentiam. Sed dicet aliquis: nemo potest modo
propter persecutionem attingere ad beatitudinem, quia nunc in pace
consistunt omnia, et sancta Ecclesia fere de nulla parte patitur
adversa. Et ego dico quod ubique tentationes sunt et persecutiones, quia
quotidie in penetralibus sanctae Ecclesiae persequitur Cain, Abel;
Ismael, Isaac; Esau, Jacob, id est impius justum. Et si quis
persecutionem non patitur ab extraneis, patitur tamen a falsis
fratribus. Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem
patiuntur (II Tim. III). Quia igitur non cessant persecutiones,
patientia nobis necessaria est, ut reportemus repromissiones. Vae autem
eis qui perdunt patientiam, quia perdunt etiam patientiae coronam. Non
ergo murmuremus, si in paucis vexemur, quia in multis bene disponemur
(Sap. III).
Igitur per paupertatem spiritus attingitur ad regnum coelorum; per
mansuetndinem sive per lenitatem, ad terram viventium; per luctum, ad
veram consolationem; per justitiae sitim et esuriem, ad supernae
jucunditatis satietatem; per misericordiam temporaliter factam, ad
misericordiam aeternam; per cordis munditiam, ad Dei visionem; per
pacem, ad Dei filiationem; per praesentem persecutionem, ad aeternam
regni coelestis tranquillitatem et requiem.
Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint,
etc. Superius locutus est omnibus electis. Modo apostropham facit ad
apostolos, quamvis et haec aliis electis conveniant, ostendens apostolis
in his verbis quanta pro ejus nomine passuri sunt. O quam pauci sunt,
qui his verbis Domini oculis mentis intendant, et per eorum admonitionem
beatitudinem quaerant! Quam multi sunt, qui pro parva verborum injuria,
reddunt si possint verbera; et si perficere non valent, quod conantur;
tamen et majora minantur! Quam bene sancti apostoli verba ista cordibus
suis impresserant, qui ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam
digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Notandum
autem quod ait, mentientes et propter me. Si enim homines, quando nobis
maledicunt, juste male dicunt, jam non habet hoc meritum. Et si propter
causam et culpam nostram sustineamus blasphemias, non propter Deum, non
habemus meritum. Gaudete, et exsultate. In multis decipimur, fratres.
Quando enim nobis arrident saecularia, quando vulgus laudibus nos
extollit, gaudemus et exsultamus; cum magis flere, magis dolere
deberemus, quia majus periculum habent prospera quam adversa; laudes
quam vituperationes. Sed gaudeamus, quia apostolis salubre gaudium et
salubris exsultatio demonstratur, cum eis in contumeliis et
persecutionibus gaudendum esse et exsultandum denuntiatur. Subjungit
causam dicens: Merces enim vestra multa est in coelo. Merces ista,
fratres, multa est, magna est, pretiosa est, diuturna est. Tam multa est
quod non potest numerari; tam magna est quod non potest comprehendi; tam
pretiosa est quod non potest aestimari, tam diuturna est quod non potest
finiri.
|
|