|
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Haec est tertia petitio
quae contra vitium irae opponitur. Qui enim voluntati divinae annuit;
non vult contendere, sed humiliter subjicit se dispositioni justae, ut
in eo etiam, quod contra voluntatem suam agitur adversus judicem suum
nullo impatientiae, sive murmurationis vitio moveatur. Quia enim
agnoscit se perpetrasse mala prohibita, patienter sustinet mala illata.
In quibus tolerandis etsi caro per impatientiam murmuris, perturbationem
suscipit; ratio tamen per considerationem justitiae tranquilla
permanens, ad obedientiam se componit. Voluntas quippe spiritus divinae
voluntati per justitiam conformata, hoc quod in sua carne contra
veritatem moveri sentit, improbat et ut ipsum quoque ad consensum
veritatis tranquilletur, exoptat, dicens: Fiat voluntas tua, sicut in
coelo et in terra. Hoc quippe coelum, id est ratio per amorem justitiae
coelestibus conformata; in nullo contra Dei voluntatem nititur, et quod
in contrarium moveri; sentit, per vigorem ejusdem justitiae ne effluat,
moderatur, sicut scriptum est: Non mea voluntas, sed tua fiat (Luc.
XXII). Sicut enim humanitas in homine Deo secundum proprietatem naturae
mortalis quam portabat, aliud inferius per carnis affectum naturaliter
poenam fugientis voluit, aliud superius per judicium rationis justitiam
amantis, approbavit; sic nos, quod in nobis ex vitio contra justitiam
Dei moveri cernimus, judicio rationis cohibere debemus, dicentes:
Domine, non nostra voluntas fiat, sed tua. Nostra enim voluntas, est
voluntas carnis nostrae, quae sive ex infirmitate naturae moveatur,
nostra est, quia in nobis, sive ex vitio culpae, nostra est, quia ex
nobis; illa nostra est, quia portamus; haec nostra, quia fecimus.
Fecimus enim culpam, portamus naturam. Ideo quod movetur ex natura, etsi
aliquando cohibetur, nunquam imputatur. In eo autem quod movetur ex
culpa, et reprehensibile est quo oritur, et cohibendum est ne operetur.
Idcirco autem quod secundum infirmitatem naturae appetimus, etsi culpa
non sit, aliquando tamen cohibere debemus, quia cum aliud justitia Dei
exigit ad puniendam culpam, aliud infirmitas ad fovendam naturam;
patienter sustinere debemus laesionem naturae propter impletionem
justitiae. Quod autem ex vitio appetimus, et plangendum est quia oritur,
et cohibendum ne perficiatur, ut fiat quod scriptum est: Non regnet
peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Propterea ut in terra
quoque carnis nostrae, regnum peccati destruatur et regnum Dei adveniat;
orandum ut sicut in coelo, sic et in terra voluntas ejus fiat, quia tunc
etiam in terra regnum ejus advenit; si motus, qui ex justitia non est,
subjectus rationi non dominatur, sed servit. Cum autem homo coelum
animae suae et terram carnis suae regno Dei subjecerit tunc affectu
charitatis in anteriora se extendens, orare debet, ut quod in se gratia
operante agitur, eadem gratia largiente exterius compleatur. Fiat
voluntas tua sicut in coelo et in terra. Sicut angeli in coelo obediunt
sic obediant homines in terra. Etsi qui in terra homines per gratiam
coelum facti sunt et ad coelum mente sublevati sunt, ut in eis voluntas
tua fiat, imitentur illos, qui adhuc animo terrae inhaerent, et terra
sunt, et praecedunt corde, quo secuturi sunt corpore. Sic ergo, fiat
voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Ecce, Domine, concedimus, ut
fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Non resistimus, non
renitimur, non reluctamur; nos quidem hactenus aliud facere voluimus,
aliud perficere cogitavimus; consideramus modo, quia omnipotens voluntas
tua est; et idcirco si nitimur contra illam, aut potestate tua
corrigemur, ne quod male volumus, perficiamus; aut patientia tua
sinemur, ut percamus. Idcirco, Domine, non contendimus tecum: Fiat
voluntas tua. Scimus, Domine, quia sive volumus, sive nolumus, voluntas
tua fiet. Ideo Fiat voluntas tua. Concedimus quod prohibere omnino non
possumus, ne forte si aliud velimus, non detur effectus et damnetur
affectus. Ideo adjungimus voluntatem, ut remuneres pietatem, quia
laudamus et amamus tuam potestatem; ut facias oramus, quod te posse non
dubitamus, ut tua bona voluntate pravas nostras voluntates comprimas, et
quod male volumus nos, tu autem bene non vis, fieri non permittas. Quod
et si fieret, voluntas tua minus potens non esset; nostra plus misera
esset. Ideo, Domine, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. In
tantum enim jam de bonitate tua confidimus ut de nobis plus tibi quam
nobis credamus, propterea fiat voluntas tua. Nos enim et malum nostrum
velle possumus; tu non potes quem nec ignorantia decipit, nec malitia
corrumpit. Idcirco, Domine, fiat voluntas tua, sicut in coelo et in
terra.
|
|