CAP. XI. De quarta petitione contra acediam.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Haec est quarta petitio, quae contra acediae vitium opponitur. Hic enim petitur panis vitae ab esurientibus justitiam. Panis refectio est; da panem, da refectionem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; panem nostrum, panem tuum; tuum, quia das; nostrum, quia accipimus; tuum, quia a te; nostrum, quia nobis, a te oritur; ideo tuum; nobis conceditur, ideo nostrum. Tu es enim terra illa viventium, de qua oritur panis vitae, qui confirmat cor hominis (Psal. CIII). Idcirco, o terra, da panem, da refectionem, pasce habitatores. Si habitamus in te, pascamur ex te. Jam coepimus manere, jam coepimus quiescere, quia jam coepimus acquiescere. Ecce non resilimus per contradictionem aliquam; cantavimus, fiat voluntas tua. Ecce igitur manemus: Ut sit haec requies nostra in saeculum saeculi (Psal. CXXXI). Manere autem non possumus, nisi comedanius. Da ergo nobis panem. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ecce non solliciti sumus de crastino; hodiernam tantum stipem petimus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Nolumus ut apud nos manna tuum putrescat. Colligimus quantum sufficit, et nos amplius non colligimus nisi quanto uti possumus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; secundum praesentem illuminationem, praebe refectionem. Quantum illuminasti, tantum refice; quantum dedisti scire, tantum da diligere. Nolumus ut apud nos dilectio tua sine scientia excedat, quia quod secundum scientiam non agitur (Rom. X), reprehensibile est, etiam si ex zelo justitiae oriri videatur; propterea arguuntur, qui zelum habuerunt non secundum scientiam; qui ultra illuminationem protrahere voluerunt refectionem. Nocte comederunt cibum, qui non nisi in die sumendus fuerat. Ideo erraverunt et ebrii facti sunt, ut non intelligerent quid facerent. Propter hoc panem nostrum quotidianum da nobis hodie; da panem, da refectionem; verbum tuum refectio animae est. Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei (Matth. IV). Ergo pascit verbum, sicut pascit panis, quoniam ipsum verbum est panis. Da ergo verbum tuum, ut reficias animas nostras. Quid est verbum tuum? veritas. Mitte veritatem tuam in cor nostrum, ut reficias nos. Mitte veritatem et cum veritate charitatem. Veniat Filius, veniat cum Filio Spiritus sanctus; ambo veniant, ut refectio sit plena, illuminet veritas, reficiat charitas. Nam ipsa dilectio, ipsa est refectio. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Videte quid dicat: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In die praesenti refectionem quaerit. Dies enim hodiernus praesens est, sicut hesternus praeteritus, crastinus futurus. Quaere diem intus; si intus refectionem agnoscis, intus habes panem, intus diem. Nam de exteriori pane et de exteriori die (quamvis et illi a Deo sint et a Deo petendi sint) nunc siletur, propter intentionem melioris. Quaere ergo intus diem, quaere intus panem. Nam si ille qui reficitur intus est, intus est quo reficitur, intus est quando reficitur. Clamat hic esuriens et quaerit refectionem sui ne deficiat. Clamat anima, ipsa est esuriens, et utinam esuriat, et hoc esuriat, quod cum plene percepit, amplius non esuriat. Ergo anima esurit. Quid est esurire? desiderare. Esurit anima, desiderat anima. Quid desiderat? panem. Quem panem? veritatem. Iste est panis ejus; hunc panem alia creatura sumere non potest, nisi sola rationalis propterea ait: Panem nostrum. Ad hunc facti sumus, ad hunc creati sumus. Propterea inquit, da quia creasti nos, ut sine pane isto non vivamus. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quid est, hodie? In die praesenti. Intendite, anima rationalis ita creata fuerat, ut a veritate illuminaretur et lumen ipsius veritatis in ea nunquam obscuraretur; si ergo stetisset in lumine veritatis, unus illi dies esset et ille dies aeternus esset, non habens hesternum vel crastinum. Nunc autem quia a veritate deficit, recedit ab ea lumen veritatis, et non stat cum ea semper. Propterea dies ejus transeunt et succedunt post lumen tenebrae, quando per culpam veritas relinquitur; et post tenebras rursum redit lux, quando anima in peccato jacens per gratiam visitatur. Quando ergo adest gratia, dies est, quia illuminatur quando visitatur; hic hodiernus quando refectio quaeritur, quia praeventa per gratiam anima ad desiderium excitatur. Et nota quod panis hic quotidianus dicitur, quia secundum numerum spiritualium illuminationum refectio internae dulcedinis multiplicatur. Considerandum vero, quomodo haec petitio pro vitio acediae sanando supplicare dicitur, in qua non fastidiens, sed esuriens et desiderans orare memoratur. Sed sciendum est, quod nisi mens orantis prius per gratiam ad desiderium boni excitata esset, nunquam ad persequendum malum suum convalesceret. Et idcirco eo desiderio, quo per gratiam contra malum suum accenditur; eodem postmodum pro malo desiderio sanando orat; quia nisi aliquatenus quod perdidit sentiret, quod patitur non doleret. Itaque nec contra superbiam orare potest, nisi qui vel in desiderio humilitatem habet. Nec contra invidiam, nisi qui saltem in affectu benignitatem possidet. Sic mansuetudine contra iram, sic desiderio contra acediam supplicamus; contra avaritiam orantes, indulgendi desiderio accendimur; contra gulam supplicantes, continentiae appetitu inflammamur. Postremo nisi amor castitatis in desiderio esset, nemo contra turpes luxuriae delectationes orationem funderet; prius ergo excitamur, ut velimus; postea oramus, ut amplius possimus, sicut scriptum est: Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore (Psal. CXVIII). Sic ergo panem nostrum quotidianum da nobis hodie: da, nam de praeterito gratias agimus, de praesenti supplicamus. Quomodo futura eveniant, non nostrum est quaerere sed tuum est providere. Itaque non rogamus pro crastino; qui utrum nobis concedendus sit, ignoramus; speramus tamen, quoniam nec in illo nobis largitio tua deerit, si voluntas tua fuerit, ut ad illum perveniamus. Scriptum quippe est: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII). Igitur panem nostrum quotidianum da nobis hodie: qui creasti, pasce, qui dedisti initium, praesta nutrimentum. Nam si tu deseris, ad quem respiciemus? Itaque panem nostrum quotidianum da nobis hodie.