|
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Haec est quinta petitio, quae contra vitium avaritiae opponitur.
Conceperat enim spiritu desiderium indulgendi qui tam fideliter
conditionem proponit, dimitte sicut dimittimus. Nos enim parati sumus
dimittere; ideo secure conditionem suscipimus. Tu gratia tua jam corda
nostra tetigisti, ut indulgentiam diligamus. Idcirco sentimus bonam
misericordiam et cupimus adjuvari, ut implere possimus quod probamus.
Animus namque desiderio virtutis pronus est ad parcendum, et propterea
desiderat et affectat cupiens indulgere, ut indulgeatur et sibi.
Propterea et pronum se offert ad conditionem, non praesumptione
virtutis, sed desiderio bonitatis. Hic enim desiderium orationem movet,
in quo virtus indulgentiae concepta est; et ipso conatu pietatis
flagitat, ut adjuvetur ad perfectionem; propterea clamat, sicut
dimittimus. Nos, inquit, Domine, tua gratia largiente, quod nostrum est
offerimus, tu quod tuum est, adjunge; scimus enim quod nullum bonum sine
tua cooperatione perficitur, ideo quod jam accepimus, libenter offerimus
desiderium, ut tu quem nondum accepimus, sed desideramus, et desiderando
oramus, virtutis praestes affectum. Idcirco cum dicimus tibi, nos
dimittimus, non jactamus virtutis plenitudinem, sed gratulamur propter
desiderii boni inchoationem. Propterea ecce dimittimus, parati sumus
dimittere, parati sumus indulgere. Dimittimus ut non repetamus;
dimittimus, ut non succenseamus. Tibi enim, Domine, cor loquitur; tibi
animus confitetur. Ideo ex corde dimittimus, quia tu gratum non haberes
quidquid extrinsecus fieret, si quod lingua dicit, id etiam conscientia
non approbaret. Ideo dimittimus debitoribus nostris; dimittimus, ut non
requiramus ad vindictam; dimittimus, ut non retineamus ad malitiam,
Propterea tu dimitte, sicut dimittimus nos; dimitte, ut non retineas ad
odium; dimitte, ut non exigas ad tormentum. Parum est enim nobis non
puniri, nisi mereamur et diligi. Idcirco nos etiam inimicos diligimus,
qui omnes inimici tui fuimus, quandiu dileximus iniquitatem, et tuam non
custodivimus voluntatem. Propterea, Domine, quia timemus justam iram
tuam, confugimus ad benignam conditionem tuam. Tu enim dixisti: Dimitte,
et dimittetur vobis (Marc. XI). Ideo, Domine, tenemus te conditione tua,
qua te nobis congratuito obligare voluisti; quia vitam nostram magis
quam mortem dilexisti. Idcirco sponte promisisti (ad quod nullo debito
exigebaris) dimissurum te debita nostra, si nos ad repetendos debitores
nostros avari non essemus. Propterea, Domine, nos viscera misericordiae
tuae affluentia considerantes; non audemus tantam negligere pietatem.
Urges enim ex omni parte malitiam nostram, hinc gratuita bonitate, qua
indulgentibus spondes veniam, hinc debita indignatione, qua non
indulgentibus intonas iram. Propterea, Domine, ecce vincit nos pietas
tua, qua dignaris tam benigne tuo juri cedere propter nos. Quid enim est
omne quod homo contra hominem facere potest tuae injuriae comparatum?
nam quid magnum est si malus malum offendit? Ubi vero pietas ipsa
laeditur, bonitas exacerbatur, haec major est iniquitas. Propterea
peccatum hominis adversus hominem, non omnino peccatum est, quia quod
malus unus injuste agit, alter malus juste patitur. Quando autem
peccamus in te, Domine, cumulatur iniquitas nostra, quia quod nos
facimus ex malitia, tu pateris sine culpa. Idcirco debita nostra
adversum te omnino modum excedunt, nec comparari potest id, in quo homo
ab homine offenditur, culpae nostrae in qua nostra superbia contra tuam
pietatem damnabili praesumptione grassatur. Tamen, Domine, tu gratuita
benignitate majora dimittis; ut nos provoces ad dimittendum minora, nec
tamen sic immerito. Tu enim magnus es, nos parvi; et idcirco magna
operaris, ut excellentem bonitatem quo possumus, aemulemur. Propterea
dimittimus debitoribus nostris. Non sumus cupidi ad repetendum, nec
avari ad retinendum. Dimittimus debitoribus nostris; dimittimus non
solum tibi vindictam, sed illis malitiam. Tibi dimittimus vindictam, ut
tamen eos puniamus; illis dimittimus malitiam, ut non odiamus, Propterea
igitur dimitte nobis debita nostra, scut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Prius panem nostrum quotidianum da nobis hodie; postea dimitte
nobis debita nostra. Prius da panem, postea dimitte debita. Prius
refectionem, postea remissionem. Si enim exspectas de refectione donec
rogari non oporteat de remissione, et differatur cibus quousque desinat
morbus, non convalescunt aegroti tui. Idcirco, Domine, quamvis bonum non
sit panem filiorum canibus mittere (Matth. XV), tamen quia homines, et
jumenta salvas, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus (Psal.
XXXV), respice miseros, et refice languidos, ut nutrimento tuo prius
convalescamus ad veniam, postea sanati et justificati tua refectione
proficiamus ad gloriam. Idcirco iterum nunc panem nostrum quotidianum da
nobis hodie, et postea dimitte nobis debita nostra, ut gratia aspirante
accendamur ad dilectionem et per dilectionem renevemur ad remissionem,
sicut scriptum est: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit
multum (Luc. VII). Idcirco prius da panem, da refectionem; infunde
dilectionem et indulge remissionem. Da panem quotidianum ut aegrotis,
quem sempiternum praebiturus es sanis; modo da, ut saepe repetatur,
postea daturus ut nunquam intermittatur; modo da paulatim ad
sustentationem, postea daturus jugiter ad repletionem; modo da ad
medicinam, postea ad gloriam. Sic ergo prius panem nostrum quotidianum
da nobis hodie; et post dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris.
|
|